bible.software › Mark › Mark 5 › Mark 5:20
Mark 5:20
Et abiit, et cœpit prædicare in Decapoli, quanta sibi fecisset Jesus: et omnes mirabantur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And he departed, and began to publish in Decapolis how great things Jesus had done for him: and all men did marvel.
In Context
19et non admisit eum, sed ait illi: Vade in domum tuam ad tuos, et annuntia illis quanta tibi Dominus fecerit, et misertus sit tui. + 5.19 Vade in domum tuam. BEDA. Sic quisque post resurrectionem peccatorum in conscientiam bonam redeat et propter aliorum salutem Evangelio serviat: ut post cum Christo quiescat, ne dum præpropere vult jam esse cum Christo, negligat prædicationis mysterium fraternæ redemptioni accommodatum. HIER. Homo sanatus mittitur in domum suam, id est, in spiritualem legis observantiam: et prædicat, etc., usque ad quia moralia ad litteram observanda sunt. BEDA. Matthæus duos, Marcus et Lucas unum a dæmone curatum dicunt, quia unus eorum clarioris nominis, est famosioris: et ideo curatio ejus est famosior. Allegorice: Duo, gentes significant de duobus filiis Nœ. Cum enim Nœ tres filios genuerit, unus assumptus est in possessionem Dei, duo idolis dediti.
21Et cum transcendisset Jesus in navi rursum trans fretum, convenit turba multa ad eum, et erat circa mare.
Read all of Mark 5
Cross References
Matthew 4:25et secutæ sunt eum turbæ multæ de Galilæa, et Decapoli, et de Jerosolymis, et de Judæa, et de trans Jordanem. + 4.25 Secutæ sunt. AUG. Quadripartitæ turbæ, scilicet. Alii, etc., usque ad alii, per invidiam volentes eum accusare et in aliquo capere.
This Verse In Other Editions
Study Mark 5:20