Mark 5:23
et deprecabatur eum multum, dicens: Quoniam filia mea in extremis est, veni, impone manum super eam, ut salva sit, et vivat. + 5.23 Quoniam filia mea. BEDA. Lucas: Quia filia unica erat illi fere annorum duodecim, et hæc moriebatur Luc. 8.. Filia Archisynagogi est Synagoga sola legali institutione, etc., usque ad subito errorum languore consternata, spirituales vias desperabiliter omisit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Kings 5:11Iratus Naaman recedebat, dicens: Putabam quod egrederetur ad me, et stans invocaret nomen Domini Dei sui, et tangeret manu sua locum lepræ, et curaret me.
Mark 6:5Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit: + 6.5 Et non poterat, etc. Ne cives incredulos pejus condemnaret faciens multas virtutes. Vel quia in patria sua despicitur, paucas ibi virtutes fecit et signa, ne penitus excusabiles sint. Majora quotidie in gentibus signa facit, non tam in corporum sanatione quam animarum.
Mark 7:25Mulier enim statim ut audivit de eo, cujus filia habebat spiritum immundum, intravit, et procidit ad pedes ejus. + 7.25 Mulier enim. Marcus dicit Dominum fuisse in domo, cum venit ad eum mulier. Matthæus dicit quod clamat post nos Matth. 15.. Per quod innuit quod post ambulantem preces emiserit. Venit ergo ad eum mulier in domum, sed quia Matthæus ait: Non respondit ei verbum, dedit intelligere quod ambo tacuerunt, et cum silentio ingressi sunt. Et ita cætera contexuntur, quæ in nullo dissentiunt. HIER. Mulier est mater nostra Romana Ecclesiæ. Nata, dæmoniaca occidentalis barbaries, cujus fides fecit de cane ovem. Micas intellectus quærit, non panem infractum litteræ cupit. BEDA. Mulier gentilis, sed cum fide ad Dominum veniens Ecclesiam significat de gentibus collectam, quæ pro filia, etc., usque ad qui priscas suæ perfidiæ mansiones relinquunt, atque in domum Dei, id est Ecclesiam, pia se devotione transferunt.
Mark 8:23Et apprehensa manu cæci, eduxit eum extra vicum: et exspuens in oculos ejus impositis manibus suis, interrogavit eum si quid videret. + 8.23 Ex exspuens. ID. Sputum ab intus a capite Domini procedit. Manus vero membra corporis exterius posita. Exspuens ergo in oculos cæci, manus suas imponit, ut videat: quia cæcitatem humani generis et per invisibilia divinæ pietatis dona et per ostensa a foris sacramenta assumpta humanitatis abstersit. Quem uno verbo totum simul curare poterat, paulatim curat, ut magnitudinem humanæ cæcitatis ostendat: et quæ vix et quasi per gradus ad lucem redeat, et gratiam suam nobis indicat, per quam singula perfectionis incrementa adjuvant.
Mark 16:18serpentes tollent: et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit: super ægros manus imponent, et bene habebunt. + 16.18 Si mortiferum, etc. Dum pestiferas persuasiones audiunt, nec ad operationes usque perducunt, quod inde eis non nocet si mortiferum bibunt. Super ægros manus, etc. Dum proximos in bono opere confirmatos roborant exemplo bonæ operationis, super ægros manus imponunt, et bene habebunt. Hæc miracula tanto majora, quanto spiritualia; per hoc enim animæ suscitantur, non corpora.