Mark 5:24
Et abiit cum illo, et sequebatur eum turba multa, et comprimebant eum. + 5.24 Et comprimebant. Dum ad puellam sanandam vadit, a turba comprimitur: quia Judæis salutis monita præbens, quibus ægram eorum conscientiam erigeret, noxia carnalium populorum consuetudine gravatus est.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And Jesus went with him; and much people followed him, and thronged him.
In Context
Cross References
Mark 3:20Et veniunt ad domum: et convenit iterum turba, ita ut non possent neque panem manducare. + 3.20 HIER. Domus in qua conveniunt, primitiva Ecclesia est. Turbæ quæ impediunt panem manducare, peccata et vitia sunt, quia qui manducat corpus Domini indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini I Cor. 11.. Unde Dominus in furorem vertitur cum dicit: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam Joan. 6..
Luke 7:6Jesus autem ibat cum illis. Et cum jam non longe esset a domo, misit ad eum centurio amicos, dicens: Domine, noli vexari: non enim sum dignus ut sub tectum meum intres: + 7.6 Jesus autem ibat. Solo verbo potenter curaturus, ad humilitatis commendationem visitare dignatur languentem; et qui ad sanandum reguli filium ire noluit, ne divitias honorasse videretur, ad servum vadit, ne servilem conditionem sprevisse putaretur. Elucet fides in operibus dum sanat, sed plus operatur humilitas in affectibus dum vadit. Non sum dignus. Propter vitæ gentilis conscientiam, gravari se magis dignatione putavit Domini quam juvari, nec posse habere hospitem Christum, cujus etsi fide præditus, nondum tamen sacramentis imbutus. Sed quia quod infirmitas humana non præsumit, divina gratia dare novit in figuram gentilis populi, et suam fidem nondum catechizatus a Domino laudari et famulum sanari promeruit.
Luke 8:45Et ait Jesus: Quis est, qui me tetigit? Negantibus autem omnibus, dixit Petrus, et qui cum illo erant: Præceptor, turbæ te comprimunt, et affligunt, et dicis: Quis me tetigit? + 8.45 Quis est. Non quærit ut doceatur quæ nesciat, sed ut fides mulieris appareat.
Luke 19:3et quærebat videre Jesum, quis esset: et non poterat præ turba, quia statura pusillus erat. + 19.3 Præ turba. Quæ turba, nisi imperitæ confusio multitudinis, quæ verticem sapientiæ videre nequit? Zachæus ergo non in turba, sed plebem transgressus Messiam quem desiderat aspicit.