Mark 5:3
qui domicilium habebat in monumentis, et neque catenis jam quisquam poterat eum ligare: + 5.3 Et neque catenis, etc. BEDA. Catenis et compedibus graves, et duæ leges gentium signantur, quibus peccata in re eorum publica cohibebantur. Ruptis catenis (ut Lucas scribit) subito agebatur a Domino in deserto, quia etiam transgressis illis legibus ad ea scelera cupiditate raptabantur, quæ jam vulgarem excederent consuetudinem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Who had his dwelling among the tombs; and no man could bind him, no, not with chains:
In Context
Cross References
Isaiah 65:4qui habitant in sepulchris, et in delubris idolorum dormiunt; qui comedunt carnem suillam, et jus profanum in vasis eorum; + 65.4 In delubris. Delubra a delendo dicta, eo quod ibi putabatur ablui anima. Vel, quia prope erant piscinæ ubi et sacerdos lavabatur et hostia.Allegorice.. HIER. Hæretici in memoriis magistrorum, etc., usque ad ut qui ipsis non fuerit similis, quasi perditum detestetur.
Mark 9:18Qui respondens eis, dixit: O generatio incredula, quamdiu apud vos ero? quamdiu vos patiar? afferte illum ad me. + 9.18 O generatio. Non homini irascitur, sed vitio. Non tædio affectuum hoc dicit, sed ut medicus ægro contra præcepta agenti. Et arguit per unum Judæos incredulitatis.