Isaiah 65:4
qui habitant in sepulchris, et in delubris idolorum dormiunt; qui comedunt carnem suillam, et jus profanum in vasis eorum; + 65.4 In delubris. Delubra a delendo dicta, eo quod ibi putabatur ablui anima. Vel, quia prope erant piscinæ ubi et sacerdos lavabatur et hostia.Allegorice.. HIER. Hæretici in memoriis magistrorum, etc., usque ad ut qui ipsis non fuerit similis, quasi perditum detestetur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 23:19Primitias frugum terræ tuæ deferes in domum Domini Dei tui. Non coques hædum in lacte matris suæ. + 23.19 Non coques hædum, etc. AUG., quæst. 90 in Exod. Quomodo intelligatur, ad verborum proprietatem nescio utrum possit reperiri, etc., usque ad postea vero passi sunt non agni in lacte, sed arietes in grege. STRAB. Moraliter. Hædus, id est peccator, non est in lacte matris coquendus, id est blanditiis dissolvendus, sed aspere increpandus et redarguendus.
Leviticus 11:7Et sus: qui cum ungulam dividat, non ruminat.
Numbers 19:16Si quis in agro tetigerit cadaver occisi hominis, aut per se mortui, sive os illius, vel sepulchrum, immundus erit septem diebus. + 19.16 AUG., quæst. 34. Si quis in agro. Alia littera, etc., usque ad id est vulnere peremptum aut mortuum sine vulnere.
Deuteronomy 14:8Sus quoque, quoniam dividat ungulam et non ruminat, immunda erit. Carnibus eorum non vescemini, et cadavera non tangetis.
Deuteronomy 18:11nec incantator, nec qui pythones consulat, nec divinos, aut quærat a mortuis veritatem. + 18.11 Pythones. Ventriloquos, de quorum ventre dæmones loquuntur, a Pythone sic dictos, id est Apolline, quem deum divinationis credebant esse.
Isaiah 66:17qui sanctificabantur et mundos se putabant in hortis post januam intrinsecus, qui comedebant carnem suillam, et abominationem et murem: simul consumentur, dicit Dominus. + 66.17 Qui sanctificabantur ID. Opinione sua in fontibus et baptismatibus, etc., usque ad sed tamen dicitur ad confusionem eorum qui nec erubescunt facere. Qui sanctificabantur. Possumus secundum tropologiam dicere, omnes voluptatis magis quam Dei amatores, dicere sanctificari in hortis et in liminibus, secundum Septuaginta, quia in mysteria veritatis non valent introire, et comedere cibos pietatis: quia non sunt sancti corpore et spiritu nec comedunt carnem Christi, ut habeant vitam æternam. Etenim pascha nostrum immolatus est Christus I Cor. 5., qui non foris, sed in una domo et intus comeditur. In hortis. Non in sacrificio vitulæ rufæ, quod præcipiebatur in lege.