Mark 5:31
Et dicebant ei discipuli sui: Vides turbam comprimentem te, et dicis: Quis me tetigit? + 5.31 Tetigit. BEDA. Sola fidelis mulier Dominum tangit, quem passim comitans turba comprimit. Quia qui diversis inordinate glomerantium hæresibus, vel perversis moribus gravatur, solo fideli Ecclesiæ corde tangitur; unde: Noli me tangere: nondum enim ascendi ad Patrem meum Joan. 20.. Quia veraciter tangere est eum æqualem Patri credere. HIER. Septima virtute suscitatur mortua, sed inter viam tangit fimbriam retro mulier sanguinaria, quæ cum salute substantiam, etc., usque ad cymbalum confessionem; malum punicum, martyrii voluntatem significat et virtutum candorem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
32Et circumspiciebat videre eam, quæ hoc fecerat.
Cross References
Luke 8:45Et ait Jesus: Quis est, qui me tetigit? Negantibus autem omnibus, dixit Petrus, et qui cum illo erant: Præceptor, turbæ te comprimunt, et affligunt, et dicis: Quis me tetigit? + 8.45 Quis est. Non quærit ut doceatur quæ nesciat, sed ut fides mulieris appareat.