The Bible Software
bible.softwareMarkMark 5 › Mark 5:37

Mark 5:37

Et non admisit quemquam se sequi nisi Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem Jacobi. + 5.37 Et non admisit, etc. BEDA. Blasphemis et irrisoribus non sunt revelanda mysteria, sed fidelibus qui honorent. Unde alibi: Justificata est sapientia ab omnibus filiis suis Matth. 11..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he suffered no man to follow him, save Peter, and James, and John the brother of James.

In Context

36Jesus autem audito verbo quod dicebatur, ait archisynagogo: Noli timere: tantummodo crede. + 5.36 Archisynagogo. Archisynagogus cœtus est doctorum legis de quibus: Super cathedram Moysis sederunt scribæ et Pharisæi Matth. 28.. Qui si credere voluerint, etiam subjecta eis Synagoga salva erit.

38Et veniunt in domum archisynagogi, et videt tumultum, et flentes, et ejulantes multum. + 5.38 Flentes et ejulantes. ID. Lætentur omnes qui sperant in Domino, et in æternum exsultabunt, et habitabis in eis Psal. 5.. Hanc lætitiam merito infidelitatis Synagoga amisit: et ideo inter flentes et ululantes mortua jacet. Sed Jesus eam funditus interire non patitur.

Read all of Mark 5

Cross References

Mark 14:33Et assumit Petrum, et Jacobum, et Joannem secum: et cœpit pavere et tædere. + 14.33 Et cœpit pavere. HIER. Pavere et tristari docemur ante judicium mortis, qui non possumus per nos dicere nisi per illum: Venit princeps hujus mundi et in me non habet quidquam Joan. 14..

Acts 9:40Ejectis autem omnibus foras, Petrus ponens genua oravit: et conversus ad corpus, dixit: Tabitha, surge. At illa aperuit oculos suos: et viso Petro, resedit. + 9.40 Ejectis. ID. Juxta exemplum Christi filiam archisynagogi principis resuscitantis hoc factum est, ad vitandam elationem, vel ne indigni signum viderent. Aperuit. BEDA. Rectus est ordo resurgentium, ut prius oculos mentis aperiat, postea agnita voce Petri resedeat, lumen suæ circumspectionis amissum recipiat, ut ad doctrinam eorum qui adjuvant, vivat. Aperuit oculos. Isti sunt tres gradus resuscitationis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 5:37

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 5:36Mark 5Mark 5:38 →