Mark 14:33
Et assumit Petrum, et Jacobum, et Joannem secum: et cœpit pavere et tædere. + 14.33 Et cœpit pavere. HIER. Pavere et tristari docemur ante judicium mortis, qui non possumus per nos dicere nisi per illum: Venit princeps hujus mundi et in me non habet quidquam Joan. 14..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And he taketh with him Peter and James and John, and began to be sore amazed, and to be very heavy;
In Context
Cross References
Psalms 38:11amove a me plagas tuas. + 38.11 Increpationibus propter iniquitatem. Quibus humanum genus increpuisti: quod tamen ex merito nostro, propter iniquitates nostras increpuisti, quæ sunt ad correctionem; aliter enim iniquitas incorrecta permaneret. Corripuisti hominem. AUG. Est dolor informis qui non emendat: formatus, qui eruditionibus formam præstat. Et talis dolor est præceptum, id est, vicem et imaginem præcepti habet. 1
Psalms 88:14tuum brachium cum potentia. Firmetur manus tua, et exaltetur dextera tua: 1
Matthew 26:37Et assumpto Petro, et duobus filiis Zebedæi, cœpit contristari et mœstus esse. + 26.37 Cœpit contristari. Non timore passionis, qui ad hoc venerat, sed pro scandalo apostolorum et perditione impiorum. HIER. Cœpit contristari, ut veritatem assumpti hominis probaret. Vere contristatus est, sed non passio ejus animo dominatur: verum propassio est, unde ait: Cœpit contristari. Contristatur autem non timore patiendi, qui ad hoc venerat, sed propter infelicem Judam et scandalum apostolorum et ejectionem Judæorum et eversionem Jerusalem.
Mark 5:37Et non admisit quemquam se sequi nisi Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem Jacobi. + 5.37 Et non admisit, etc. BEDA. Blasphemis et irrisoribus non sunt revelanda mysteria, sed fidelibus qui honorent. Unde alibi: Justificata est sapientia ab omnibus filiis suis Matth. 11..
Luke 22:44Et factus est sudor ejus sicut guttæ sanguinis decurrentis in terram. + 22.44 Et factus est sudor. Appropinquante morte certamen mentis nostræ in se expressit, qui merito quamdam vim terrori patimur, cum post pusillum sumus inventuri quod in æternum duret. Sanguinis decurrentis in terram. Per terram sanguine irrigatam declaratur, quod effectum suæ precis jam obtineret, ut fidem scilicet discipulorum quam terrena adhuc fragilitas arguebat, suo sanguine purgaret, et quidquid illa scandali de morte ejus pertulisset, hoc totum ipse moriendo deleret, sed et totum mundum peccatis mortuum ad vitam resuscitaret.