Mark 6:18
Dicebat enim Joannes Herodi: Non licet tibi habere uxorem fratris tui. + 6.18 Non licet tibi habere, etc. ID. Qui venerat in spiritu et virtute Eliæ, Herodem arguit et Herodiadem, sicut, etc., usque ad homo enim ad laborem nascitur, et sancti per mortem transeunt ad requiem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For John had said unto Herod, It is not lawful for thee to have thy brother’s wife.
In Context
19Herodias autem insidiabatur illi: et volebat occidere eum, nec poterat.
Cross References
Leviticus 18:16Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis: quia turpitudo fratris tui est. + 18.16 Turpitudinem uxoris fratris, etc. In matre concupiscentia, actio intelligitur in filia, in nepte mors. Concupiscentia enim parit peccatum, peccatum mortem Jac. 1., vel aliud peccatum; sicut David ex concupiscentia adulteravit, et pro adulterio occidit.
1 Kings 22:14Cui Michæas ait: Vivit Dominus, quia quodcumque dixerit mihi Dominus, hoc loquar.
Matthew 14:3Herodes enim tenuit Joannem, et alligavit eum: et posuit in carcerem propter Herodiadem uxorem fratris sui. + 14.3 Herodes enim. Quia dixit de opinione resurrectionis cum nihil de morte dixisset, revertitur et narrat qualiter et cur obierit. Herodes iste et Philippus fratres fuerunt filii Herodis, sub quo Dominus fugit in Ægyptum. Herodiadem uxorem. Herodias filia Arethæ regis, quam ipse pater tulit Philippo, et in dolorem ejus dedit Herodi inimico illius.
Acts 24:24Post aliquot autem dies veniens Felix cum Drusilla uxore sua, quæ erat Judæa, vocavit Paulum, et audivit ab eo fidem quæ est in Christum Jesum.