Leviticus 18:16
Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis: quia turpitudo fratris tui est. + 18.16 Turpitudinem uxoris fratris, etc. In matre concupiscentia, actio intelligitur in filia, in nepte mors. Concupiscentia enim parit peccatum, peccatum mortem Jac. 1., vel aliud peccatum; sicut David ex concupiscentia adulteravit, et pro adulterio occidit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Thou shalt not uncover the nakedness of thy brother’s wife: it is thy brother’s nakedness.
In Context
15Turpitudinem nurus tuæ non revelabis, quia uxor filii tui est: nec discooperies ignominiam ejus.
Cross References
Deuteronomy 25:5Quando habitaverint fratres simul, et unus ex eis absque liberis mortuus fuerit, uxor defuncti non nubet alteri: sed accipiet eam frater ejus, et suscitabit semen fratris sui: + 25.5 Quando. AUG., quæst. 46. LXX Si ante habitaverunt fratres, etc., usque ad aut adoptio fecit alterum patrem quem posset habere Joseph. Mortuus fuerit. Passus est et ascendit in cœlum adhuc synagoga sterili permanente. Sed accipiet, etc. Qui regere valet, cui nolenti in faciem mulier exspuit. Qui enim donis spiritalibus non curat prodesse aliis, hujus etiam bonis Ecclesia exprobrans quasi in faciem jactat salivam.
Matthew 22:24dicentes: Magister, Moyses dixit: Si quis mortuus fuerit non habens filium, ut ducat frater ejus uxorem illius, et suscitet semen fratri suo.
Mark 12:19Magister, Moyses nobis scripsit, ut si cujus frater mortuus fuerit, et dimiserit uxorem, et filios non reliquerit, accipiat frater ejus uxorem ipsius, et resuscitet semen fratri suo.