Mark 6:35
Et cum jam hora multa fieret, accesserunt discipuli ejus, dicentes: Desertus est locus hic, et jam hora præteriit: + 6.35 Et cum jam hora. Die declinata Salvator turbas reficit, quia vel fine sæculi propinquante, vel cum sol justitiæ pro nobis occubuit, a diutina spiritalis inediæ sumus liberati fame. BEDA. Christum deserta gentium petentem multæ. fidelium catervæ relictis mœnibus priscæ conversationis, neglectoque variorum dogmatum præsidio, sequuntur, et cum primum notus in Judæa Deus, tunc exaltatus est super cœlos et super omnem terram gloria ejus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
36dimitte illos, ut euntes in proximas villas et vicos, emant sibi cibos, quos manducent.
Cross References
Luke 9:12Dies autem cœperat declinare, et accedentes duodecim dixerunt illi: Dimitte turbas, ut euntes in castella villasque quæ circa sunt, divertant, et inveniant escas: quia hic in loco deserto sumus. + 9.12 Dies autem cœperat. Declinata die reficit, quia vel fine sæculorum propinquante, vel cum sol justitiæ occubuit, a spirituali fame sumus salvati. Et nota ordinem mysterii: prius per remissionem peccatorum vulneribus medicina tribuitur, postea alimonia mensæ cœlestis expenditur.