bible.software › Mark › Mark 6 › Mark 6:39
Mark 6:39
Et præcepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride fœnum. + 6.39 Secundum contubernia. ID. Diversi discubitus, distincti ordines ecclesiarum qui unam catholicam faciunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And he commanded them to make all sit down by companies upon the green grass.
In Context
38Et dicit eis: Quot panes habetis? ite, et videte. Et cum cognovissent, dicunt: Quinque, et duos pisces. + 6.38 Quinque. BEDA. Quinque panes, quinque Mosaicæ legis libri, quibus divinæ æternitatis cognitio, mundi creatio, cursus habentis sæculi, et vera Deo serviendi religio, etc., usque ad ad ultimum vero magno munere dat electis ut edant et bibant super mensam suam in regno suo.
40Et discubuerunt in partes per centenos et quinquagenos. + 6.40 Per centenos et quinquagenos. Per quinquaginta jubilæi requies. Quinquagenarius autem bis ductus centum facit; et ideo utriusque quietis perfectionem significat, scilicet, corporis et mentis. Qui enim quiescit ab actibus pravis, requiem habet corporis. Qui autem a cogitationibus etiam perversis, requiem habet mentis. Bene autem super viride fenum discumbentes, Dei pascuntur alimentis, qui per studium abstinentiæ, calcatis illecebris carnis, audiendis implendisque verbis Dei operam impendunt. Ideo alii quinquageni, alii centeni, quia requiescitur prius a malo opere, ut post sit etiam requies in mente.
Read all of Mark 6
Cross References
1 Kings 10:5et cibos mensæ ejus, et habitacula servorum, et ordines ministrantium, vestesque eorum, et pincernas, et holocausta quæ offerebat in domo Domini: non habebat ultra spiritum.
Matthew 15:35Et præcepit turbæ ut discumberent super terram.
1 Corinthians 14:40Omnia autem honeste, et secundum ordinem fiant.
This Verse In Other Editions
Study Mark 6:39