bible.software › Mark › Mark 6 › Mark 6:40
Mark 6:40
Et discubuerunt in partes per centenos et quinquagenos. + 6.40 Per centenos et quinquagenos. Per quinquaginta jubilæi requies. Quinquagenarius autem bis ductus centum facit; et ideo utriusque quietis perfectionem significat, scilicet, corporis et mentis. Qui enim quiescit ab actibus pravis, requiem habet corporis. Qui autem a cogitationibus etiam perversis, requiem habet mentis. Bene autem super viride fenum discumbentes, Dei pascuntur alimentis, qui per studium abstinentiæ, calcatis illecebris carnis, audiendis implendisque verbis Dei operam impendunt. Ideo alii quinquageni, alii centeni, quia requiescitur prius a malo opere, ut post sit etiam requies in mente.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And they sat down in ranks, by hundreds, and by fifties.
In Context
39Et præcepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride fœnum. + 6.39 Secundum contubernia. ID. Diversi discubitus, distincti ordines ecclesiarum qui unam catholicam faciunt.
41Et acceptis quinque panibus et duobus pisces, intuens in cælum, benedixit, et fregit panes, et dedit discipulis suis, ut ponerent ante eos: et duos pisces divisit omnibus. + 6.41 Et acceptis. Non nova cibaria creat quia incarnatus, non alia quam quæ scripta erant prædicat: sed legem et prophetas mysteriis gravida esse demonstrat. Fregit. Et ante turbas ponenda distribuit discipulis suis, quia sacramenta sanctis doctoribus, qui hæc toto orbe prædicent, patefecit.
Read all of Mark 6
This Verse In Other Editions
Study Mark 6:40