The Bible Software
bible.softwareMarkMark 6 › Mark 6:44

Mark 6:44

Erant autem qui manducaverunt quinque millia virorum. + 6.44 Quinque millia. ID. Propter quinque sensus corporis. Hi Dominum secuti, significant eos qui in sæculari adhuc habitu positi, exterioribus quæ possident bene uti norunt. Qui recte quinque panibus aluntur: quia necesse est ut tales legalibus adhuc præceptis instruantur. Qui autem mundo omnino renuntiant, et quatuor sunt millia et septem panibus refecti, hoc est evangelica perfectione sublimes, et spirituali gratia intus eruditi.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And they that did eat of the loaves were about five thousand men.

In Context

43Et sustulerunt reliquias, fragmentorum duodecim cophinos plenos, et de piscibus. + 6.43 Et sustulerunt, etc. BEDA. Secretiora mysteria quæ rudes capere nequeunt, perfectiores diligenter inquirunt. Nam per cophinos, duodecim apostoli: et per apostolos sequentes doctores figurantur, foris despecti, intus salutaris cibi reliquiis ad alenda humilium corda cumulati. In cophinis enim servilia geruntur opera: sed ille eos panis fragmentorum implevit, qui infirma mundi, ut frangat vel confundat, elegit.

45Et statim coëgit discipulos suos ascendere navim, ut præcederent eum trans fretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret populum. + 6.45 Et statim cœgit. Exemplum dat nobis ut in omnibus bonis quæ agimus humani favoris retributionem vitemus: ne nos operatio virtutum ad concupiscentiam flectat temporalium. Quod ipse Dominus nobis insinuans, cum hi qui virtutes ejus admirabantur, regem eum facere vellent, fugit in montem orare. Crucifixoribus promptus occurrit, ut scilicet parati simus ad adversa toleranda, cauti ad blandimenta si arriserint, et ne nos, si affluant, emolliendo decipiant, crebris a Domino precibus imploremus. Ad Bethsaidam. BEDA. Bethsaida civitas est in Galilæa Andreæ et Petri et Philippi prope stagnum Genesareth. Sed Marcus dicit, etc., usque ad quæ ambæ sunt civitates in Galilæa juxta stagnum Genesareth: quod etiam Tiberiadis a Tiberiade civitate sic vocatur.

Read all of Mark 6

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 6:44

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 6:43Mark 6Mark 6:45 →