Mark 6:45
Et statim coëgit discipulos suos ascendere navim, ut præcederent eum trans fretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret populum. + 6.45 Et statim cœgit. Exemplum dat nobis ut in omnibus bonis quæ agimus humani favoris retributionem vitemus: ne nos operatio virtutum ad concupiscentiam flectat temporalium. Quod ipse Dominus nobis insinuans, cum hi qui virtutes ejus admirabantur, regem eum facere vellent, fugit in montem orare. Crucifixoribus promptus occurrit, ut scilicet parati simus ad adversa toleranda, cauti ad blandimenta si arriserint, et ne nos, si affluant, emolliendo decipiant, crebris a Domino precibus imploremus. Ad Bethsaidam. BEDA. Bethsaida civitas est in Galilæa Andreæ et Petri et Philippi prope stagnum Genesareth. Sed Marcus dicit, etc., usque ad quæ ambæ sunt civitates in Galilæa juxta stagnum Genesareth: quod etiam Tiberiadis a Tiberiade civitate sic vocatur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 11:21Væ tibi Corozain, væ tibi Bethsaida: quia, si in Tyro et Sidone factæ essent virtutes quæ factæ sunt in vobis, olim in cilicio et cinere pœnitentiam egissent. + 11.21 Væ tibi, etc. Supra ubi legitur, quia circumibat Jesus civitates et omnes vicos, curans omnem languorem: intelligendum est inter alias etiam in Corozaim et Bethsaida Dominum fecisse virtutes. Corozaim interpretatur mysterium meum; Bethsaida domus fructuum vel venatorum. Si in Tyro, etc. Hoc impletum modo videmus, quia Corozaim et Bethsaida præsente Domino credere noluerunt. Tyrus et Sidon postea prædicantibus Apostolis crediderunt: adeo devoti, ut Paulum Tyro abeuntem omnes cum uxoribus et liberis usque ad naves prosequerentur. Cur ergo non credituris prædicavit, credituros evitavit: ipse scit cujus viæ sunt misericordia et veritas. Proposuit tamen fines Judææ non excedere, ne justam Pharisæis et sacerdotibus persecutionis occasionem daret. Et erant tunc qui in Corozaim essent vocandi: nec tamen de contemptu gravius puniendi. Tyrus, angustia. Sidon, venatio.
Mark 6:32Et ascendentes in navim, abierunt in desertum locum seorsum. + 6.32 Abierunt in deserto. BEDA. Petendo solitudinem fidem turbarum an se sequatur explorat, et exploratam digna mercede remunerat. Turbæ autem non jumentis, non vehiculis, sed proprio labore pedum, iter deserti arripiunt, et salutis desiderium ostendunt. Rursus ipse excipiendo fatigatos, docendo inscios, sanando ægrotos, recreando jejunos, quantum devotione credentium delectetur insinuat.
Luke 10:13Væ tibi Corozain ! væ tibi Bethsaida ! quia si in Tyro et Sidone factæ fuissent virtutes quæ factæ sunt in vobis, olim in cilicio et cinere sedentes pœniterent. + 10.13 Væ tibi, Corozaim. Corozaim, Bethsaida, Capharnaum, et Tyberias civitates sunt Galileæ, in littore laci Genesareth. Has plangit Dominus, quia post tanta miracula et virtutes non pœnituerunt: et sunt pejores gentilibus, naturale solummodo jus dissipantibus, quia post descriptæ legis contemptum, Filium quoque Dei conculcare, gratiamque ingrati spernere non timuerunt. Et cinere sedentes. Impleta videmus verba Salvatoris, quia cum illæ civitates prædictæ, Domino præsente credere noluerunt, Tyrus et Sidon olim fuerunt amicæ David et Salomoni, et postea evangelizantibus Christi discipulis, devote fidem susceperunt. Quare autem sit prædicatum non credituris, et non prædicatum credituris, novit ille qui omnia novit.