bible.software › Mark › Mark 6 › Mark 6:47
Mark 6:47
Et cum sero esset, erat navis in medio mari et ipse solus in terra. + 6.47 Et ipse solus, etc. Qui aliquando omnino in periculis Ecclesiam deseruisse videtur; unde: Ut quid, Domine, recessisti longe Psal. 10. etc. Sed quia differt auxilium, non aufert subsidium.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And when even was come, the ship was in the midst of the sea, and he alone on the land.
In Context
46Et cum dimisisset eos, abiit in montem orare. + 6.46 Abiit in montem. ID. Bene orat qui Deum orando quærit, a terrenis ad superiora progrediens, verticem curiæ sublimioris ascendit. Qui de divitiis, etc., usque ad omnia quæ vult potest, quia advocatus et judex noster est; alterum pietatis officium, alterum potestatis insigne.
48Et videns eos laborantes in remigando (erat enim ventus contrarius eis) et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans supra mare: et volebat præterire eos. + 6.48 Et circa quartam. BEDA. Stationes et vigiliæ militares, horarum spatio dividuntur: patet ergo eos, etc., usque ad Lucifer namque tres horas noctis, id est, totam vigiliam matutinam illuminare dicitur. Et volebat præterire eos. ID. Ut ad horam, scilicet, conturbati: sed continuo liberati, plus liberationis suæ miraculum stuperent, et ereptori suo, etc., usque ad Cum ambulaveris in igne, non combureris, et flamma non ardebit in te;
Read all of Mark 6
Cross References
John 6:16Ut autem sero factum est, descenderunt discipuli ejus ad mare.
This Verse In Other Editions
Study Mark 6:47