bible.software › Mark › Mark 7 › Mark 7:30
Mark 7:30
Et cum abiisset domum suam, invenit puellam jacentem supra lectum, et dæmonium exiisse.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And when she was come to her house, she found the devil gone out, and her daughter laid upon the bed.
In Context
29Et ait illi: Propter hunc sermonem vade: exiit dæmonium a filia tua. + 7.29 Propter hunc sermonem. BEDA. Hic datur exemplum catechizandi et baptizandi infantes, quia per fidem et confessionem parentum in baptismo liberantur a dæmonio parvuli, qui necdum per se sapere vel aliquid agere boni possunt aut mali.
31Et iterum exiens de finibus Tyri, venit per Sidonem ad mare Galilææ inter medios fines Decapoleos. + 7.31 Tyri. HIERON. Tyrus angustia significans Judæam, cui Dominus: Coangustatum est stratum et pallium breve, utrumque operire non potest, ut transferat se ad alias gentes Isai. 18.. Sidonem. HIERON. Sidon, venatio, fera indomita, nostra regio vel natio est. Decapoleos. BEDA. Regio decem urbium trans Jordanem ad Orientem. Quod autem dicitur: Venit ad mare Galilææ inter medios fines Decapoleos, non ipsos eum intrasse significat, neque enim mare transnavigasse dicitur, sed usque ad mare venisse, atque ad locum qui medios fines Decapoleos longe trans mare positos respiciebat. HIERON. Salvator ad salvandas gentes ab apostolis deducitur, et docet quod adolescenti interroganti respondit: Nosti mandata, hæc fac et vives Luc. 18..
Read all of Mark 7
Cross References
1 John 3:8Qui facit peccatum, ex diabolo est: quoniam ab initio diabolus peccat. In hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera diaboli. + 3.8 Ex diabolo est. BEDA. Non carnis originem ducendo, sicut Manichæus voluit, etc., usque ad natus est Christus homo, ut solvat peccata hominum, ut reducat ad vitam.
This Verse In Other Editions
Study Mark 7:30