The Bible Software
bible.softwareMarkMark 7 › Mark 7:31

Mark 7:31

Et iterum exiens de finibus Tyri, venit per Sidonem ad mare Galilææ inter medios fines Decapoleos. + 7.31 Tyri. HIERON. Tyrus angustia significans Judæam, cui Dominus: Coangustatum est stratum et pallium breve, utrumque operire non potest, ut transferat se ad alias gentes Isai. 18.. Sidonem. HIERON. Sidon, venatio, fera indomita, nostra regio vel natio est. Decapoleos. BEDA. Regio decem urbium trans Jordanem ad Orientem. Quod autem dicitur: Venit ad mare Galilææ inter medios fines Decapoleos, non ipsos eum intrasse significat, neque enim mare transnavigasse dicitur, sed usque ad mare venisse, atque ad locum qui medios fines Decapoleos longe trans mare positos respiciebat. HIERON. Salvator ad salvandas gentes ab apostolis deducitur, et docet quod adolescenti interroganti respondit: Nosti mandata, hæc fac et vives Luc. 18..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And again, departing from the coasts of Tyre and Sidon, he came unto the sea of Galilee, through the midst of the coasts of Decapolis.

In Context

30Et cum abiisset domum suam, invenit puellam jacentem supra lectum, et dæmonium exiisse.

32Et adducunt ei surdum, et mutum, et deprecabantur eum, ut imponat illi manum. + 7.32 Surdum et mutum. BEDA. Qui scilicet, nec aures verbis Dei audiendis, nec os pro loquendis aperit. Quales necesse est ut hi qui audire et loqui verbum Dei longo usu didicerunt, Domino sanandos offerant, ut eos quos humana fragilitas nequit, gratiæ dextera salvet. HIERON. Genus humanum tanquam unus homo varia peste absumptus in protoplasto, cæcatur dum videt, surdus fit dum audit, dum odorat emungitur, obmutescit dum loquitur, mancus fit dum manus erigit, incurvatur dum erigitur, hydropicus fit dum concupiscit, claudus dum progreditur, lepra suffunditur dum mundatur, dæmone impletur dum divinitatem appetit, moritur morte dum audacter excusat. Et deprecabantur. Incarnationem Domini prophetæ et patriarchæ cupiebant.

Read all of Mark 7

Cross References

Matthew 4:25et secutæ sunt eum turbæ multæ de Galilæa, et Decapoli, et de Jerosolymis, et de Judæa, et de trans Jordanem. + 4.25 Secutæ sunt. AUG. Quadripartitæ turbæ, scilicet. Alii, etc., usque ad alii, per invidiam volentes eum accusare et in aliquo capere.

Matthew 15:29Et cum transisset inde Jesus, venit secus mare Galilææ: et ascendens in montem, sedebat ibi. + 15.29 Et cum transisset. Cum in filia Chananitidis salutem gentium præsignasset, revertitur in Judæam, quia cum plenitudo gentium intraverit, tunc omnis Isræl salvus fiet. In montem. Dominus in monte, verbum in alto sedet: quia in sua majestate non posset intelligi.

Mark 7:24Et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis: et ingressus domum, neminem voluit scire, et non potuit latere. + 7.24 Et inde surgens. Relictis Scribis et Pharisæis calumniatoribus, in partes Tyri et Sidonis secessit, ut Tyrios Sidoniosque curaret. Neminem. BEDA. Quamvis latere non potuerit, non tamen factum est quod voluit. Sed exemplum, etc., usque ad ut filiam Syrophœnissæ a dæmonio liberaret et per fidem gentilis feminæ Scribarum et Pharisæorum perfidiam argueret.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 7:31

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 7:30Mark 7Mark 7:32 →