Mark 8:19
quando quinque panes fregi in quinque millia: quot cophinos fragmentorum plenos sustulistis? Dicunt ei: Duodecim.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
18oculos habentes non videtis? et aures habentes non auditis? nec recordamini,
20Quando et septem panes in quatuor millia: quot sportas fragmentorum tulistis? Et dicunt ei: Septem.
Cross References
Mark 6:38Et dicit eis: Quot panes habetis? ite, et videte. Et cum cognovissent, dicunt: Quinque, et duos pisces. + 6.38 Quinque. BEDA. Quinque panes, quinque Mosaicæ legis libri, quibus divinæ æternitatis cognitio, mundi creatio, cursus habentis sæculi, et vera Deo serviendi religio, etc., usque ad ad ultimum vero magno munere dat electis ut edant et bibant super mensam suam in regno suo.
Luke 9:12Dies autem cœperat declinare, et accedentes duodecim dixerunt illi: Dimitte turbas, ut euntes in castella villasque quæ circa sunt, divertant, et inveniant escas: quia hic in loco deserto sumus. + 9.12 Dies autem cœperat. Declinata die reficit, quia vel fine sæculorum propinquante, vel cum sol justitiæ occubuit, a spirituali fame sumus salvati. Et nota ordinem mysterii: prius per remissionem peccatorum vulneribus medicina tribuitur, postea alimonia mensæ cœlestis expenditur.