The Bible Software
bible.softwareMarkMark 8 › Mark 8:32

Mark 8:32

Et palam verbum loquebatur. Et apprehendens eum Petrus, cœpit increpare eum. + 8.32 Et apprehendens. BEDA. Amantis affectu dicens: Absit a te, Domine. Vel ut melius in Græco habetur: Propitius esto, etc., usque ad apprehenditque eum in affectum suum, vel separatim ducit, ne præsentibus cæteris magistrum videatur arguere.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he spake that saying openly. And Peter took him, and began to rebuke him.

In Context

31Et cœpit docere eos quoniam oportet Filium hominis pati multa, et reprobari a senioribus, et a summis sacerdotibus et scribis, et occidi: et post tres dies resurgere. + 8.31 Quoniam oportet, etc. HIER. Sicut gubernator peritus tempestatem in tranquillitate præcavens, nautas paratos vult esse suos. Sicut alibi: Si quis vult venire post me, abneget se Matth. 16., etc.

33Qui conversus, et videns discipulos suos, comminatus est Petro, dicens: Vade retro me Satana, quoniam non sapis quæ Dei sunt, sed quæ sunt hominum. + 8.33 Vade retro. ID. Multi putant quod non Petrus, sed adversarius Spiritus sit correctus, quo suggerente hoc Apostolus dicebat: Sed mihi error Apostoli de pietatis affectu veniens, nunquam incentivum videbitur diaboli. Diabolo dicitur: Vade retro, Satanas. Petro: Vade retro me, etc., id est sequere sententiam meam. Quæ Dei sunt, etc. Mea est voluntas et Patris, ut pro salute hominum moriar: tu non vis granum frumenti in terram cadere, ut multum fructum afferat.

Read all of Mark 8

Cross References

Mark 4:38Et erat ipse in puppi super cervical dormiens: et excitant eum, et dicunt illi: Magister, non ad te pertinet, quia perimus? + 4.38 In puppi. HIER. Puppis mortuis pellibus vivos continet et fluctus arcet, et ligno solidatur, etc., usque ad: Tranquillitas magna; pax Ecclesiæ post pressuras, sive theorica post activam vitam. Dormiens. BEDA. Discipulis navigantibus Christus obdormit, quia fidelibus regni futuri quietem meditantibus et Spiritus sancti secundo flatu vel remigio proprii conatus mundi fluctus post terga jactantibus, subito Christi passio advenit, quo ascendente, etc., usque ad sed ad gubernatorem recurramus, illum sedulo excitemus, qui non servit, sed imperat ventis, qui omnia sedabit, qui portum salutis indulgebit.

John 13:6Venit ergo ad Simonem Petrum. Et dicit ei Petrus: Domine, tu mihi lavas pedes?

John 16:29Dicunt ei discipuli ejus: Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis: + 16.29 Dicunt ei discipuli ejus. Cum nondum venisset hora quam promisit: Ecce nunc palam loquitur. Illa quæ Dominus scit non intelligentibus esse proverbia: illi usque adeo nobis intelligunt, ut nec saltem se non intelligere intelligant. De qua eorum infirmitate admonens respondit: Modo creditis, etc.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 8:32

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 8:31Mark 8Mark 8:33 →