The Bible Software
bible.softwareMarkMark 8 › Mark 8:31

Mark 8:31

Et cœpit docere eos quoniam oportet Filium hominis pati multa, et reprobari a senioribus, et a summis sacerdotibus et scribis, et occidi: et post tres dies resurgere. + 8.31 Quoniam oportet, etc. HIER. Sicut gubernator peritus tempestatem in tranquillitate præcavens, nautas paratos vult esse suos. Sicut alibi: Si quis vult venire post me, abneget se Matth. 16., etc.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he began to teach them, that the Son of man must suffer many things, and be rejected of the elders, and of the chief priests, and scribes, and be killed, and after three days rise again.

In Context

30Et comminatus est eis, ne cui dicerent de illo. + 8.30 Et comminatus est. BEDA. Noluit se ante passionem et resurrectionem prædicari: quia completo sanguinis sacramento apostolis opportunius dicit: Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti Matth. 18.. Quia non prodesset eum publice prædicari, quem flagellatum sunt visuri, et crucifixum multa pati.

32Et palam verbum loquebatur. Et apprehendens eum Petrus, cœpit increpare eum. + 8.32 Et apprehendens. BEDA. Amantis affectu dicens: Absit a te, Domine. Vel ut melius in Græco habetur: Propitius esto, etc., usque ad apprehenditque eum in affectum suum, vel separatim ducit, ne præsentibus cæteris magistrum videatur arguere.

Read all of Mark 8

Cross References

1 Samuel 10:19Vos autem hodie projecistis Deum vestrum, qui solus salvavit vos de universis malis et tribulationibus vestris: et dixistis: Nequaquam: sed regem constitue super nos. Nunc ergo state coram Domino per tribus vestras, et per familias.

Isaiah 53:3despectum, et novissimum virorum, virum dolorum, et scientem infirmitatem, et quasi absconditus vultus ejus et despectus, unde nec reputavimus eum.

Matthew 16:21Exinde cœpit Jesus ostendere discipulis suis, quia oporteret eum ire Jerosolymam, et multa pati a senioribus, et scribis, et principibus sacerdotum, et occidi, et tertia die resurgere. + 16.21 Exinde, etc. Ecce causa prohibitæ prædicationis, quasi dicat: Tunc me prædicate cum ista passus fuero, quia non ante prodest.

Matthew 20:17Et ascendens Jesus Jerosolymam, assumpsit duodecim discipulos secreto, et ait illis:

Mark 9:31At illi ignorabant verbum: et timebant interrogare eum. + 9.31 Ignorabant. Non tam ingenii tarditate quam amore, quia Deum verum cognoverunt, moriturum credere nequibant. Et quia eis in figuris loqui consueverunt, horrentes ejus mortem, in his quoque eum loqui figurate putabant.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 8:31

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 8:30Mark 8Mark 8:32 →