Mark 8:35
Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam: qui autem perdiderit animam suam propter me, et Evangelium, salvam faciet eam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
36Quid enim proderit homini, si lucretur mundum totum et detrimentum animæ suæ faciat?
Cross References
Esther 4:11Omnes servi regis, et cunctæ, quæ sub ditione ejus sunt, norunt provinciæ, quod sive vir, sive mulier non vocatus, interius atrium regis intraverit, absque ulla cunctatione statim interficiatur: nisi forte rex auream virgam ad eum tetenderit pro signo clementiæ, atque ita possit vivere. Ego igitur quomodo ad regem intrare potero, quæ triginta jam diebus non sum vocata ad eum?
Jeremiah 26:20Fuit quoque vir prophetans in nomine Domini, Urias filius Semei de Cariathiarim, et prophetavit adversus civitatem istam, et adversus terram hanc, juxta omnia verba Jeremiæ. + 26.20 Fuit quoque. Quæritur cum Urias eadem, etc., usque ad Christus quoque de manibus persequentium lapsus est.
Matthew 10:22et eritis odio omnibus propter nomen meum: qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. + 10.22 Qui autem, etc. Docet virtutem longanimitatis et patientiæ, etc., usque ad hoc ipsum incipimus possidere quod sumus.
Matthew 16:25Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam: qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.
Luke 6:22Beati eritis cum vos oderint homines, et cum separaverint vos, et exprobraverint, et ejicerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis.
Luke 17:33Quicumque quæsierit animam suam salvam facere, perdet illam: et quicumque perdiderit illam, vivificabit eam. + 17.33 Quicunque. Qui vitam carnalem (negando Christum) in mundo salvare voluerit, in futuro perdet eam; vel qui æternam salutem animæ quærit, non dubitet eam dare ad mortem hujus temporis.