Matthew 10:22
et eritis odio omnibus propter nomen meum: qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. + 10.22 Qui autem, etc. Docet virtutem longanimitatis et patientiæ, etc., usque ad hoc ipsum incipimus possidere quod sumus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And ye shall be hated of all men for my name’s sake: but he that endureth to the end shall be saved.
In Context
Cross References
Isaiah 66:5Audite verbum Domini, qui tremitis ad verbum ejus. Dixerunt fratres vestri odientes vos, et abjicientes propter nomen meum: Glorificetur Dominus, et videbimus in lætitia vestra; ipsi autem confundentur. + 66.5 Odientes vos. Quia de mundo non estis, quia in me creditis, quia nomen meum habetis, a Chrito Christiani dicti: unde, Jam enim conspiraverant Judæi, ut si quis confiteretur Christum, extra Synagogam fieret Joan. 9.. Glorificetur. HIER. quasi: Appareat gloriosus, etc., usque ad cum potestate magna et majestate et virtute, vel etiam in præsenti.
Matthew 5:11Beati estis cum maledixerint vobis, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos mentientes, propter me: + 5.11 Beati estis cum maledixerint. Hucusque generaliter sententias posuit quasi ad absentes, cum et ad præsentes pertinerent, nunc ad eos verba convertit (quamvis et hoc aliis conveniat), prædicens quanta pro nomine ejus essent passuri: quia dignitatem gradus eorum eis intimare volebat dicens: Vos estis sal terræ, vos estis lux mundi; ut ex tristibus humilitatem, ex lætis acciperent consolationem. Maledixerint. Antiqua translatio habet: Cum oderint vos homines, et dixerint omne malum, et expulerint. Idem tamen sensus in nostra, cum maledieta ex odio cordis fiant. Qui gloriam cœli optat, non timet opprobrium in terra; quantum quisque de laude hominum lætatur, tantum de opprobrio tristatur. Quem laus extollit, vituperatio deprimit: ubi quis quærit laudari tantum apud Deum, non timet confundi in conspectu hominum. Mentientes. Hoc addit ne glorietur de quo vere mala dicuntur. Etiam addit: Propter me, quia aliquando falsa dicuntur, quod accedit temeritate hominum, non tamen propter Christum hoc patiuntur, quem non sequuntur.
Matthew 24:9Tunc tradent vos in tribulationem, et occident vos: et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum. + 24.9 Tunc tradent. Quo merito hæc Judæis eveniant subdit, qui post occisionem Christi, nominis et fidei ejus præcones persecuti sunt.
Mark 13:13Et eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui autem sustinuerit in finem, hic salvus erit.
Luke 8:15Quod autem in bonam terram: hi sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent, et fructum afferunt in patientia. + 8.15 In terram bonam, etc. In bonos auditores qui verbum audire satagunt, et in ventrem memoriæ recondunt, et sic opportuno tempore fructum operationis proferunt, inter prospera et adversa sæculi patientes. Et bona terra cum patientia fructum reddit, quia bona agit, et mala proximorum æquanimiter tolerat, et dum humiliter flagella suspiciunt, post flagella in requiem suscipiuntur.
John 15:18Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit. + 15.18 Si mundus. Nomine mundi aliquando boni, aliquando mali designantur, quia una massa est quæ tota in Adam periit, de qua sunt alia vasa in honorem, alia in contumeliam.