bible.software › Mark › Mark 8 › Mark 8:4
Mark 8:4
Et responderunt ei discipuli sui: Unde illos quis poterit saturare panibus in solitudine?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And his disciples answered him, From whence can a man satisfy these men with bread here in the wilderness?
In Context
3et si dimisero eos jejunos in domum suam, deficient in via: quidam enim ex eis de longe venerunt. + 8.3 Si dimisero eos. Quia conversi peccatores in præsentis vitæ via deficiunt, si in sua conscientia sine doctrinæ pabulis dimittantur. De longe. Moraliter. Qui nihil carnalis corruptionis expertus, ad servitutem Dei festinat, de longinquo non venit; qui etiam nulla impudicitia, nullis flagitiis inquinatus, solum autem conjugium expertus, nec iste de longinquo. Alii post multa flagitia veniunt: et ideo de longinquo.
5Et interrogavit eos: Quot panes habetis? Qui dixerunt: Septem. + 8.5 Septem. BEDA. Mysterium est Novi Testamenti, in quo septiformis Spiritus gratia plenius creditur et datur. Nec sunt panes hordeacei, sicut illi quinque de quibus quinque millia hominum satiata sunt, ne, sicut in lege, vitalis animæ alimentum corporalibus sacramentis tegeretur. Hordei enim medulla tenacissima tegitur palea. HIER. Septem panes, septem dona Spiritus sancti. Quatuor millia, annus Novi Testamenti cum quatuor temporibus. Septem sportæ, septem primæ Ecclesiæ. Fragmenta panum mystici intellectus primæ septimanæ sunt. Pisciculi benedicti: libri Novi Testamenti, quomodo piscis assi partem resurgens postulat, et piscem superpositum prunis discipulis in captura piscium porrigit.
Read all of Mark 8
Cross References
Numbers 11:21Et ait Moyses: Sexcenta millia peditum hujus populi sunt: et tu dicis: Dabo eis esum carnium mense integro? + 11.21 Sexcenta millia peditum hujus populi sunt. AUG., quæst. 19. Quæritur utrum hoc Moses diffidendo dixerit an quærendo? etc., usque ad quando sententia Dei secuta non est quæ vindicaret, sed potius quæ doceret.
2 Kings 7:2Respondens unus de ducibus, super cujus manum rex incumbebat, homini Dei, ait: Si Dominus fecerit etiam cataractas in cælo, numquid poterit esse quod loqueris? Qui ait: Videbis oculis tuis, et inde non comedes.
Matthew 15:33Et dicunt ei discipuli: Unde ergo nobis in deserto panes tantos, ut saturemus turbam tantam? + 15.33 In deserto panes. Panes prædicatores, desertum sese, id est, infecundos dicunt. Quasi dicat: Unde nobis tanta facundia ut possimus tam avidis auditoribus sufficere?
Mark 6:52non enim intellexerunt de panibus: erat enim cor eorum obcæcatum. + 6.52 Non enim intellexerunt. BEDA. Miraculo panum, quod esset rerum conditor ostendit. Ambulando super undas, quod totum corpus habebat liberum ab omni gravedine peccati. Placando ventos et undas, quod elementis dominaretur ostendit. Sed carnales adhuc discipuli magnitudine quidem virtutum stupebant, sed divinæ majestatis veritatem non cognoscebant.
This Verse In Other Editions
Study Mark 8:4