Mark 6:52
non enim intellexerunt de panibus: erat enim cor eorum obcæcatum. + 6.52 Non enim intellexerunt. BEDA. Miraculo panum, quod esset rerum conditor ostendit. Ambulando super undas, quod totum corpus habebat liberum ab omni gravedine peccati. Placando ventos et undas, quod elementis dominaretur ostendit. Sed carnales adhuc discipuli magnitudine quidem virtutum stupebant, sed divinæ majestatis veritatem non cognoscebant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For they considered not the miracle of the loaves: for their heart was hardened.
In Context
51Et ascendit ad illos in navim, et cessavit ventus. Et plus magis intra se stupebant:
53Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesareth, et applicuerunt.
Cross References
Matthew 16:9Nondum intelligitis, neque recordamini quinque panum in quinque millia hominum, et quot cophinos sumpsistis?
Mark 7:18Et ait illis: Sic et vos imprudentes estis? Non intelligitis quia omne extrinsecus introiens in hominem, non potest eum communicare: + 7.18 Et vos imprudentes. Corripiuntur, quia quæ per se patent, mystica putant. Ex quo advertimus vitiosum esse auditorem, qui obscura manifeste, aut manifeste dicta obscure vult intelligere.
Mark 16:14Novissime recumbentibus illis undecim apparuit: et exprobravit incredulitatem eorum et duritiam cordis: quia iis, qui viderant eum resurrexisse, non crediderunt. + 16.14 Novissime, etc. BEDA. Quadragesimo die, quando erat jam ab eis recessurus in cœlum, hoc eis maxime, etc., usque ad: Euntes in mundum universum, prædicate Evangelium. Duritiam cordis, etc. HIER. Ut succedat cor carneum charitate plenum: hinc quod catervæ martyrum mortem hujus sæculi libenter affectant, quia norunt pro temporali interitu perpetuo se esse victuros.
Romans 11:7Quid ergo? Quod quærebat Israël, hoc non est consecutus: electio autem consecuta est: ceteri vero excæcati sunt: + 11.7 Quid ergo? Audito quod reliquiæ salvæ factæ sunt gratia, et non ex operibus, quid ergo dicendum est? Electio autem consecuta est. Electio gratiæ est, non meritorum. Excæcatio vero meritorum est. Excæcati enim sunt, quia credere noluerunt, sicut illi quia voluerunt, crediderunt. Misericordia igitur et judicium in ipsis voluntatibus facta sunt a Deo, illis vel per misericordiam gratiam apponente, ipsos vero per judicium excæcari permittente. Quicunque enim cum intellexisset credere noluit, id debet consequi quod vult, scilicet ne de cætero possit credere. In voluntate ergo sua adjuti sunt, non immissa malitia, sed deferente gratia; ut quia scientes verum, dicebant esse falsum, de cætero non intelligerent quod verum est. Hoc meretur invidia malæ voluntatis, non ita est de his qui errore hoc agunt.