The Bible Software
bible.softwareMarkMark 8 › Mark 8:9

Mark 8:9

Erant autem qui manducaverunt, quasi quatuor millia: et dimisit eos.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And they that had eaten were about four thousand: and he sent them away.

In Context

8Et manducaverunt, et saturati sunt, et sustulerunt quod superaverat de fragmentis, septem sportas. + 8.8 Manducaverunt. ID. Sunt multi qui quamvis omnia sua relinquere, et altiora hujus mundi nequeant implere, tamen esurientes et sitientes justitiam saturantur, cum audientes mandata Dei ad vitam perveniunt æternam. Quod superaverat. ID. Altiora præcepta vel exhortamenta, et consilia, quæ generalis fidelium multitudo nequit attingere, sicut hic: Si vis perfectus esse, vade et vende omnia quæ habes Matth. 19., etc. Septem sportas. Septem sportæ, Spiritus sancti gratia septiformi repleti. Fiunt enim sportæ de junco, et palmarum foliis. Juncus nascitur super aquas, palma victorem coronat. Sancti quoque ne ab humore æternitatis arescant, in ipso vitæ fonte se collocant, et æternæ retributionis palmam exspectant.

10Et statim ascendens navim cum discipulis suis, venit in partes Dalmanutha. + 8.10 Et statim. Pro hoc in Matthæo habemus: Ascendit in naviculam, et venit in fines Magedan. Sed non est dubitandum eumdem locum esse sub utroque nomine. Nam plerique codices habent Magedan etiam secundum Marcum.

Read all of Mark 8

Cross References

Luke 18:31Assumpsit autem Jesus duodecim, et ait illis: Ecce ascendimus Jerosolymam, et consummabuntur omnia quæ scripta sunt per prophetas de Filio hominis: + 18.31 Assumpsit. Prævidens ex passione sua discipulos perturbandos, prædicit et passionis pœnam, et resurrectionis gloriam, ut cum morientem cernerent, resurrecturum non dubitarent. Et consummabuntur. In hoc ostendit quidquid prophetæ prædixerunt ad suæ dispensationis mysterium intendisse. In quo percutit hæreticos, qui dicunt Christum legi et prophetis contrarium prædicasse, et alium Veteris, alium Novi esse Deum Testatamenti. Confutat etiam paganorum dementiam, quia ejus crucem derident cum proximæ suæ passionis, et tempus quasi futurorum præscius ostendit, et locum quasi mortem non timens adiit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 8:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 8:8Mark 8Mark 8:10 →