Mark 9:15
Et interrogavit eos: Quid inter vos conquiritis? + 9.15 Et interrogavit. ID. Nota quod loca rebus congruunt. In monte orat, transformatur, discipulis arcana suæ majestatis aperit, in imo a turba excipitur, miserorum fletu pulsatur. Sursum discipulis mysteria regni reserat, deorsum turbis peccata infidelitatis exprobrat. Sursum vocem Patris his qui audire poterant pandit, deorsum malos spiritus expellit. Nunc pro meritorum qualitate aliis ascendere, aliis non desistit descendere. Et interrogavit. HIER. Scit et interrogat, ut confessio pariat salutem, et murmur cordis nostri sermonibus solvatur prius ut est: Dic iniquitates tuas prius, ut justificeris.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
16Et respondens unus de turba, dixit: Magister, attuli filium meum ad te habentem spiritum mutum:
Cross References
Exodus 34:30Videntes autem Aaron et filii Israël cornutam Moysi faciem, timuerunt prope accedere. + 34.30 Videns autem Aaron, etc. ORIG., hom. 12 in Exod. Scriptum est quia vidit Aaron et omnes filii Isræl Moysen, etc., usque ad habent enim gloriam ea quæ loquitur, sed tegitur et occultatur, et omnis gloria ejus intrinsecus. ORIG. ibid. Illud quoque intuere quod in lege vultus Moysi glorificatur, licet velamine contegatur, etc., usque ad de servitute sæculi liberati libertatem scientiæ requiramus.