Mark 9:14
Et confestim omnis populus videns Jesum, stupefactus est, et expaverunt, et accurrentes salutabant eum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Mark 2:6Erant autem illic quidam de scribis sedentes, et cogitantes in cordibus suis: + 2.6 Dimittuntur tibi peccata. Ostendit propter peccata fuisse morbo percussum, et ideo non posse sanari nisi prius his dimissis. Sicut paralytico ad piscinam: Ecce sanus factus es, jam noli peccare, ne deterius tibi contingat Joan. 5.. BEDA. Quinque de causis afficiuntur homines molestiis carnis. Aut propter merita augenda, ut Job et martyres. Aut propter humilitatem, etc., usque ad Lazarus, cujus infirmitas non fuit ad mortem, sed pro gloria Dei, aut ad initium æternæ damnationis, ut Herodes.
Mark 12:14Qui venientes dicunt ei: Magister, scimus quia verax es, et non curas quemquam: nec enim vides in faciem hominum, sed in veritate viam Dei doces. Licet dari tributum Cæsari, an non dabimus? + 12.14 Magister, scimus. ID. Blanda et fraudulenta interrogatio ad hoc provocat respondentem, ut magis Deum quam Cæsarem timeat, et dicat non debere tributa solvi, ut audientes Herodiani seditionis contra Romanos auctorem teneant.
Luke 11:53Cum autem hæc ad illos diceret, cœperunt pharisæi et legisperiti graviter insistere, et os ejus opprimere de multis, + 11.53 Cum autem hæc ad illos diceret, cœperunt Pharisæi, et legisperiti. Quam vera perfidiæ simulationis et impietatis suæ crimina audierint, ipsi testantur qui tanto intonante turbine non resipiscunt, sed doctorem veritatis aggrediuntur.