The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 11 › Luke 11:19

Luke 11:19

Si autem ego in Beelzebub ejicio dæmonia: filii vestri in quo ejiciunt? ideo ipsi judices vestri erunt. + 11.19 Si autem ego in Beelzebub ejicio dæmonia, filii. Filios Judæorum apostolos vocat, qui inter alia miracula quæ a Domino acceperant, etiam dæmones pellebant. Quam expulsionem non diabolo, sed Deo assignabant, qui sibi conscii erant nihil malarum artium a Domino didicisse. Ideo ipsi ignobilia et contemptibilia mundi eligentes, in quibus nulla malitia artificiosa fuit, sedebunt super sedes duodecim judicantes duodecim tribus Isræl. Vel, filii, id est, exorcistæ illius gentis, qui invocato nomine Domini dæmones expellebant. Quasi dicat: Si expulsio dæmonum in illis, non diabolo sed Deo deputatur, cur idem opus in me non habeat eamdem causam? Ideo ipsi judices vestri erunt. Non potestate, sed comparatione, dum illi expulsionem, non diabolo sed Deo assignant. Si autem. Quasi dicat: Regnum divisum stare non potest, sed regnum Satanæ est divisum, ut vos dicitis, quod Satanas Satan expellat, ergo, etc.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And if I by Beelzebub cast out devils, by whom do your sons cast them out? therefore shall they be your judges.

In Context

18Si autem et Satanas in seipsum divisus est, quomodo stabit regnum ejus? quia dicitis in Beelzebub me ejicere dæmonia. + 11.18 Ipse autem ut vidit cogitationes eorum. Hoc sibi proprium Dominus reservavit, ut cogitationes intueatur et judicet. Proprium est Judæorum quærere signa, unde Paulus: Judæi signa petunt, gentes sapientiam I Cor. 1.. Ipse autem ut vidit. Non ad verba, sed ad cogitata respondet: in quo dat certum potentiæ suæ signum qua secreta cordium rimatur. Juxta litteram patet, quod omne regnum solidum, et firmum si per partes dividitur, in solitudinem redigitur, vacuatum ab habitatoribus, et domus supra domum cadet cum habitatoribus unius domus ab alterius domus familia vel opprimuntur vel puniuntur. Quo autem hæc spiritualiter tendant, exponit cum adjungit: Si autem et Satanas in seipsum divisus est. Si ego, ut vos dicitis, in principe dæmoniorum ejicio dæmonia, ergo regnum diaboli est divisum contra se, et ita potestas malitiæ ejus stare non potest. Si autem dæmon dæmonem non potest expellere, falso dicitis me in principe dæmoniorum dæmonia ejicere. Si vero potest sicut dicitis, prospicite vobis, ut de regno ejus quod divisum est exeatis, ne in ruina ejus pariter involvamini. In quo autem Dominus ejiciat dæmones, ne dæmoniorum principem existiment, attendant quod sequitur.

20Porro si in digito Dei ejicio dæmonia: profecto pervenit in vos regnum Dei. + 11.20 Porro, si in digito. Filius dicitur manus vel brachium Patris: Spiritus sanctus dicitur digitus propter differentiam variorum donorum, quæ per Spiritum sanctum hominibus dantur, sicut digiti inter se discreti sunt: nec nocet inæqualitas membrorum. Licet enim brachium majus sit digito, tamen brachium cum digito unum est corpus. Hoc digito scripta est lex in tabulis. Hunc digitum magi confessi sunt in Ægyto. Profecto pervenit, etc., regnum. Id est, judiciaria potestas Dei: qua bonos a malis secernet in die judicii. Vel, Regnum, id est, superna beatitudo. Quasi dicat: Si in Spiritu Dei ejicio dæmonia, sine dubio sciatis aditum regni cœlestis patefactum credentibus.

Read all of Luke 11

Cross References

Matthew 12:27Et si ego in Beelzebub ejicio dæmones, filii vestri in quo ejiciunt? ideo ipsi judices vestri erunt. + 12.27 Et si ego in Beelzebub. Si expulsio dæmonum in filiis vestris Deo non dæmonibus deputatur, quare in me idem opus eamdem non habet causam? Ipsi, etc. Contemptibilia mundi in quibus sancta simplicitas meæ virtutis apparet. Vel ita potius: Filii, id est, Apostoli qui bene sibi conscii erant, nihil malæ artis ab eo didicisse: ideo ipsi testes mei judicii, judicantes duodecim tribus Isræl.

Luke 9:49Respondens autem Joannes dixit: Præceptor, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem dæmonia, et prohibuimus eum: quia non sequitur nobiscum. + 9.49 Joannes dixit. Joannes diligens Deum et a Domino dilectus, excludendum putat a beneficio qui non utatur obsequio, ideo docetur neminem a bono quod ex parte habet, esse arcendum, sed ad hoc potius quod nondum habet esse provocandum. Tales etiam ob aliorum salutem admittendi censentur. Igitur in hæreticis vel in malis catholicis, non sacramenta communia in quibus nobiscum sunt, et adversum nos non sunt, sed divisionem paci veritatique contrariam, qua adversum nos sunt, et Dominum non sequuntur nobiscum, detestari et prohibere debemus.

Luke 19:22Dicit ei: De ore tuo te judico, serve nequam. Sciebas quod ego homo austerus sum, tollens quod non posui, et metens quod non seminavi: + 19.22 Sciebas, etc. Quod putaverat pro excusatione dixisse vertitur in culpam. Si me ita durum et crudelem noveras, quare ista cogitatio non incussit tibi timorem, ut scires me mea diligentius quæsiturum?

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 11:19

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 11:18Luke 11Luke 11:20 →