Mark 9:49
Bonum est sal: quod si sal insulsum fuerit, in quo illud condietis? Habete in vobis sal, et pacem habete inter vos. + 9.49 Quod si sal, etc. Id est, si quis semel condimentis veritatis refectus ad apostasiam redierit: quo alio doctore corrigitur, qui eam quam gustavit sapientiam, vel adversis territus, vel prosperis illectus respuit? Unde: Quis medebitur incantatori a serpente percusso? Eccli. 12. In hoc Judam et socios ejus significare creditur, qui phylargyria corruptus, et apostolatum perdere, et Dominum tradere non dubitavit. Quia autem sunt multi quos dum major scientia erigit, ab aliorum societate disjungit, et quo plus sapiunt, eo plus a concordiæ virtute desipiunt. subjungit: Habete in vobis sal et pacem. BEDA. Habere sal sine pace, non virtutis est donum, sed damnationis argumentum. Quo enim quisque melius sapit, eo deterius delinquit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For every one shall be salted with fire, and every sacrifice shall be salted with salt.
In Context
Cross References
Leviticus 2:13Quidquid obtuleris sacrificii, sale condies, nec auferes sal fœderis Dei tui de sacrificio tuo: in omni oblatione tua offeres sal. + 2.13 Sale condies nec auferes sal fœderis. Apostolica sapientia. Unde: Vos estis sal terræ, etc. Matth. 5.. Sicut omnis cibus sale conditur, ita apostolica doctrina sermo prædicationis. Ideo præcipitur sal in omni sacrificio offerri, ut secundum Apostolicam doctrinam et institutionem et imitationem operis vivamus. Unde Paulus, ait: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi I Cor. 4.. Et alibi: Superædificati super fundamentum apostolorum et prophetarum Eph. 2.. Unde et legislator non dixit simpliciter sal: sed, sal fœderis Dei tui. Sicut enim fœdus rationale, sic etiam sal rationale. Testamenti ergo Evangelici et salis Apostolici nos commonere voluit. Oleum in sacrificium offertur, si cum hilaritate offeramus, non ex tristitia aut ex necessitate. Hilarem enim datorem diligit Deus II Cor. 9.. Sal qui stypticam vim habet, et contrarius est melli, jubetur addi sacrificiis: sal symbolum est prudentiæ, quæ restringit et exsiccat voluptatem. In omni oblatione, etc. Placere enim Deo non poterit quod non ad normam voluntatis ejus correctum fuerit. Nam si in rebus humanis tanta cautela agendum admonuit quidam de mundi hujus sapientibus, ut diceret: Omnis actio temeritate et negligentia vacare debet: quid de Dei rebus æstimandum est? Si autem obtuleris, etc. ORIG., lib. I in Levit. Secundo in loco primitiarum, etc., usque ad quia littera separabatur a spiritu. ISICH. Confringes in morem, etc. Non modo præcepit eos Dei notitiam, etc., usque ad per eleemosynam quippe et orationem scientia divina nobis perficitur.