Mark 9:48
Omnis enim igne salietur, et omnis victima sale salietur. + 9.48 Omnis enim igne. Quia tertio mentionem fecit ignis et vermis, ostendit quomodo utrumque valeamus vitare. Omnis enim igne, mire dictum est: Quod enim sale salitur, vermis putredinem arcet. Quod vero igne, id est, in igne, asperso sale carnem quoque consumit. Hæc secundum legem in hostiis fiebant quæ in altari cremabantur, ubi in omni victima et sacrificio sal offerri præceptum est. Omnis victima sale salietur. Ille enim vere Domini victima est qui corpus et animam, etc., usque ad dilectos et proximos nobis abnegare. Omnis victima sale salietur. HIER. Victima genus humanum, quod hic sapientiæ sale vel ratione salitur, dum corruptio sanguinis, custodia putredinis, et mater vermium hic consumitur, et post purgatorio igne examinabitur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Where their worm dieth not, and the fire is not quenched.
In Context
47ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur.
Cross References
Isaiah 66:24Et egredientur, et videbunt cadavera virorum qui prævaricati sunt in me; vermis eorum non morietur, et ignis eorum non extinguetur: et erunt usque ad satietatem visionis omni carni.] + 66.24 Et Egredientur. Quasi ad videndum, non loco, sed intelligentia, vel visione manifesta, ut ad laudem Dei magis accendantur. Et videbunt. HIER. Non mirum si sancti jam immortales reprobos videant, cum prophetæ adhuc mortales hæc omnia videre meruerunt. Cadavera, quia in æternam damnationem cadent, secundum quod et dæmones cadavera possunt dici, secundum quod etiam homines appellantur. Unde: Inimicus homo hoc fecit Matth. 13.. Vermis eorum. Materialis, vel conscientiæ; unde: Sicut tinea comedit vestimentum, et vermis corrodit lignum, et ignis devorat ligna, sic mœror et tristitia excruciat cor viri Prov. 25.. Ad satietatem. Quia scilicet boni videbunt eos a se justo Dei judicio separatos, amissa potentia qua sæviebant contra bonos, et vindictam Dei in illos tantam, ut majorem non exposcant. Qui modo dicunt, Usquequo, Domine, non vindicas sanguinem nostrum Apoc. 6.? Satiabuntur quoque de beatitudine sua, agentes gratias visa impiorum ineffabili pœna.
Mark 9:43ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur. + 9.43 Ubi vermis. BEDA. Fetor vermium de corruptione carnis et sanguinis, ideoque caro recens sale conditur, ut exsiccato humore sanguineo, vermis esse nequeat. Caro ergo et sanguis vermes creant, quia delectatio carnalis cui condimentum continentiæ non resistit, pœnam luxuriosis generat æternam. Debemus ergo corpus continentiæ sale, et mentem condimento sapientiæ ab erroris et vitiorum labe castigare.