The Bible Software
bible.softwareMarkMark 9 › Mark 9:8

Mark 9:8

Et descendentibus illis de monte, præcepit illis ne cuiquam quæ vidissent, narrarent: nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit. + 9.8 Præcepit illis. Non vult gloriam regni futuri et triumphi quam in monte ostenderat publice prædicari: ne et incredibile esset pro magnitudine, et post tantam gloriam apud rudes animos sequens crux scandalum faceret.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And suddenly, when they had looked round about, they saw no man any more, save Jesus only with themselves.

In Context

7Et statim circumspicientes, neminem amplius viderunt, nisi Jesum tantum secum. + 9.7 Et statim. BEDA. Cum fieret vox super Filium hominis, inventus est ipse solus. Quia cum manifestaverit seipsum electis, erit Deus omnia in omnibus: imo ipse cum suis unus per omnia Christus, id est, caput cum corpore splendebit, unde: Nemo ascendit in cœlum, nisi qui descendit de cœlo, Filius hominis, qui est in cœlo Joan. 3..

9Et verbum continuerunt apud se: conquirentes quid esset, cum a mortuis resurrexerit. + 9.9 Verbum continuerunt. HIER. Id est, cum absorpta mors fuerit in victoria, non erunt in memoria priora, cum abstulerit Dominus sordem filiæ Sion, auferens omnem lacrymam ab oculis sanctorum.

Read all of Mark 9

Cross References

Luke 9:36Et dum fieret vox, inventus est Jesus solus. Et ipsi tacuerunt, et nemini dixerunt in illis diebus quidquam ex his quæ viderant. + 9.36 Et vox. Vox Patris Petrum sublato terrore docet veritatem. Et nota quod, sicut Domino baptizato, sic et transfigurato mysterium Trinitatis declaratur, quia gloriam quam in baptismate confitemur, in resurrectione videbimus. Spiritus in columba, hic in nube lucida, quia qui nunc simplici corde fidem servat, tunc aperta luce visionis contemplabitur quod credidit, ipsaque qua illustrabitur gratia, protegetur. Inventus est Jesus solus. Non Elias, non Moyses, sed quem solum videtis, huic figendum est tabernaculum in corde. Recedunt ergo illi ubi Dominus cœpit designari, ne ad servos vox Patris missa putetur.

Acts 8:39Cum autem ascendissent de aqua, Spiritus Domini rapuit Philippum, et amplius non vidit eum eunuchus. Ibat autem per viam suam gaudens. + 8.39 Spiritus Domini. RAB. Vel Spiritus irruit in eum fortiter, sicut et in apostolos, etc., usque ad in quos Spiritus descenderat?

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 9:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 9:7Mark 9Mark 9:9 →