The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 9 › Luke 9:36

Luke 9:36

Et dum fieret vox, inventus est Jesus solus. Et ipsi tacuerunt, et nemini dixerunt in illis diebus quidquam ex his quæ viderant. + 9.36 Et vox. Vox Patris Petrum sublato terrore docet veritatem. Et nota quod, sicut Domino baptizato, sic et transfigurato mysterium Trinitatis declaratur, quia gloriam quam in baptismate confitemur, in resurrectione videbimus. Spiritus in columba, hic in nube lucida, quia qui nunc simplici corde fidem servat, tunc aperta luce visionis contemplabitur quod credidit, ipsaque qua illustrabitur gratia, protegetur. Inventus est Jesus solus. Non Elias, non Moyses, sed quem solum videtis, huic figendum est tabernaculum in corde. Recedunt ergo illi ubi Dominus cœpit designari, ne ad servos vox Patris missa putetur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And when the voice was past, Jesus was found alone. And they kept it close, and told no man in those days any of those things which they had seen.

In Context

35Et vox facta est de nube, dicens: Hic est Filius meus dilectus, ipsum audite.

37Factum est autem in sequenti die, descendentibus illis de monte, occurrit illis turba multa. + 9.37 Factum est autem in sequenti die, descendentibus illis de monte. Pro qualitate meritorum, quotidie Dominus aliis ascendit, dum perfectos, quorum conversatio in cœlis est, sublimius extollendo glorificat, et de æternis instruit et docet quæ a turba non audiri valeant. Aliis descendit, dum terrenos et incipientes confortat et docet et castigat. Occurrit illis turba. In monte orat, docet, majestatem suam demonstrat, Patris vocem apostolis aperit, descendens a turba excipitur, miserorum fletu pulsatur, infidelitatis peccata exprobrat, malos spiritus expellit.

Read all of Luke 9

Cross References

Matthew 17:9Et descendentibus illis de monte, præcepit eis Jesus, dicens: Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat. + 17.9 Nemini dixeritis nisi, etc. Ne gloria futuri regni præostensa incredibilis esset, et apud rudes sequens crux scandalum faceret.

Mark 9:9Et verbum continuerunt apud se: conquirentes quid esset, cum a mortuis resurrexerit. + 9.9 Verbum continuerunt. HIER. Id est, cum absorpta mors fuerit in victoria, non erunt in memoria priora, cum abstulerit Dominus sordem filiæ Sion, auferens omnem lacrymam ab oculis sanctorum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 9:36

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 9:35Luke 9Luke 9:37 →