Matthew 1:24
Exsurgens autem Joseph a somno, fecit sicut præcepit ei angelus Domini, et accepit conjugem suam. + 1.24 Exsurgens autem Joseph, etc. BEDA. Moraliter. Quisquis a Deo movetur, solvat moras, surgat a somno: faciat quod jubetur. Fecit sicut præcepit. Perfecta obedientia. Fecit non tantum quod præcepit angelus, sed etiam sicut præcepit. Exhibitione servitutis, et effectu amoris obediens recte dicitur fecisse sicut præcepit ei. Angelus Domini. Non relinquitur mentiendi locus, ubi officium angelorum celebratur. Et accepit conjugem, etc. Ad vitandam virginis infamiam, ad celandum Salvatoris adventum, ad necessarium pueri nascentis obsequium.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 6:22Fecit igitur Noë omnia quæ præceperat illi Deus.
Genesis 22:2Ait illi: Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac, et vade in terram visionis, atque ibi offeres eum in holocaustum super unum montium quem monstravero tibi. + 22.2 Tolle filium, etc. ALC. in Gen., tom. 1 Non statim jussus est Abraham filium occidere, sed triduo ad immolandum ducere, ut longitudine temporis tentatio augeretur. Per triduum enim, crescentibus curis, paterna viscera cruciantur, et prolixo spatio pater filium intuetur, cibum cum eo sumit, tot noctibus pendet puer in amplexu patris, cubat in gremio, et per singula momenta in paterno affectu dolor occidendi filii cumulatur. Quem diligis, etc. BEDA in Gen., c. 22 De charitatis admonitione et nominis recordatione tentatio cumulatur, et paternus affectus movetur in memoria promissionis, quia dictum est: In Isaac vocabitur tibi semen, tanquam si ille occideretur, tota spes promissionis frustraretur. Vade in terram. HIER. Q. Hebr., tom. 3 Aiunt Hebræi hunc montem esse in quo postea templum ædificatum est in area ornæ Jebusæi. Unde 2, Par. 3: Cœperunt ædificare templum mense secundo, secunda die mensis, in monte Moria, qui idcirco illuminans interpretatur et lucens, quia ibi est debir id est oraculum Dei, et spiritus qui homines docet veritatem et prophetias inspirat.
Exodus 40:19Cumque intulisset arcam in tabernaculum, appendit ante eam velum ut expleret Domini jussionem.
Exodus 40:27et altare holocausti in vestibulo testimonii, offerens in eo holocaustum, et sacrificia, ut Dominus imperaverat.
2 Kings 5:11Iratus Naaman recedebat, dicens: Putabam quod egrederetur ad me, et stans invocaret nomen Domini Dei sui, et tangeret manu sua locum lepræ, et curaret me.
John 15:14Vos amici mei estis, si feceritis quæ ego præcipio vobis.