Matthew 1:25
Et non cognoscebat eam donec peperit filium suum primogenitum: et vocavit nomen ejus Jesum. + 1.25 Donec peperit. Non quod post, quod magis constat: cum multis modis cognovit Deum esse qui natus est. Non quod postea cognoverit: sed ponitur donec, pro et, vel pro æterno, ut: Donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum Psal. 109.. Dicitur quod Joseph Mariam facie ad faciem videre non poterat, quam Spiritus sanctus a conceptione impleverat penitus. Et ideo non cognoscebat facie ad faciem quam desponsaverat, donec uterus evacuaretur: de quo hic non agitur. Primogenitum, etc. Primogenitum dicitur omne quod aperit vulvam, sive aliud sequatur sive non. Vel primogenitus inter omnes electos per gratiam. Proprie autem unigenitus Dei Patris vel Mariæ dicitur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And knew her not till she had brought forth her firstborn son: and he called his name JESUS.
In Context
Cross References
Exodus 13:2Sanctifica mihi omne primogenitum quod aperit vulvam in filiis Israël, tam de hominibus quam de jumentis: mea sunt enim omnia. + 13.2 Sanctifica mihi omne primogenitum, etc. Quia occidi omnia primogenita Ægyptiorum in liberatione vestra.
2 Samuel 6:23Igitur Michol filiæ Saul non est natus filius usque in diem mortis suæ.
Matthew 1:21Pariet autem filium: et vocabis nomen ejus Jesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. + 1.21 Pariet. Ne videretur Joseph non esse necessarius ei, subdit: Pariet. Et ita eris necessarius procurationi. Et vocabis nomen ejus Jesum. Idem dicit isti quod prædixerat Mariæ ut promissum Salvatorem jam venisse tam viris quam feminis repræsentet ex voce. Ipse enim. Nomen interpretatur.
Luke 2:21Et postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur puer, vocatum est nomen ejus Jesus, quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur.