The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 10 › Matthew 10:18

Matthew 10:18

et ad præsides, et ad reges ducemini propter me in testimonium illis, et gentibus. + 10.18 In testimonium. Ut inde perversi pereant, etc., usque ad testimonium ipsorum innocentiæ.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And ye shall be brought before governors and kings for my sake, for a testimony against them and the Gentiles.

In Context

17Cavete autem ab hominibus. Tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos:

19Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo, aut quid loquamini: dabitur enim vobis in illa hora, quid loquamini: + 10.19 Dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini. Voluntatem vestram pro Christo offerte; Christus vero loquetur pro se.

Read all of Matthew 10

Cross References

Psalms 2:1[Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? + 2.1 Psalmus. Modulatio quæ fit per tactum decem chordarum est bona operatio, quæ fit per observantiam decem mandatorum. David. CASS. Manu fortis vel pulcher aspectu Christus est, qui æreas debellavit potestates, in quem et angeli prospicere desiderant. Quare fremuerunt gentes, etc. CASS. Iste psalmus est secundus in ordine, primus in titulo; unde in Actibus apostolorum dicitur primus. Primo increpat persequentes et minatur, prædicit quasi propheta. Inania. Ibid. Detinere eum in morte; vel, ne mundus post eum abiret. 1

Mark 13:9Videte autem vosmetipsos. Tradent enim vos in consiliis, et in synagogis vapulabitis, et ante præsides et reges stabitis propter me, in testimonium illis. + 13.9 Videte autem. BEDA. Quare hæc omnia inferantur, dicit Videte, etc. Ea enim vel sola maxima causa est excidii, quia post occisionem Domini, nominis quoque ac fidei præcones similes et confessores impia crudelitate vexabant.

Acts 12:1Eodem autem tempore misit Herodes rex manus, ut affligeret quosdam de ecclesia.

Acts 24:1Post quinque autem dies descendit princeps sacerdotum Ananias, cum senioribus quibusdam, et Tertullo quodam oratore, qui adierunt præsidem adversus Paulum.

2 Timothy 4:16In prima mea defensione nemo mihi affuit, sed omnes me dereliquerunt: non illis imputetur. + 4.16 Defensione. Pressuram et tribulationem sibi illatam defensionem appellat: tribulatio defensio est Christianis, quia defendit eos in die judicii. Non illis imputetur. Non orat pro Alexandro, qui invidentia fraternitatem oppugnando peccaverat, sed pro his qui abruperant amorem, sed timore succubuerunt; orat ut eis ignoscatur. Multum enim interest inter eos qui hoc modo et eos qui illo modo peccant.

Revelation 6:9Et cum aperuisset sigillum quintum, vidi subtus altare animas interfectorum propter verbum Dei, et propter testimonium, quod habebant: + 6.9 Et cum. Ostensis tribulationibus quæ in præsenti imminent fidelibus, ne deficiant, aliquatenus certificans de propinqua corona patientes consolatur. Vidi subtus altare. Id est capiti suo humiliantes se, vel, sub, in absconso, quia nemo in hac vita percipit quomodo ibi sint. Altare. Christus super quem se omnes sancti offerunt, et quem habent munimentum. Vel ipsæ animæ altare sunt de quibus fumus procedit Deo delectabilis, et quia fuerunt sanguine liniti, modo sunt exsistentes subtus, id est in minori dignitate quam sint futuræ, quia nondum nisi unam stolam acceperunt. Interfectorum propter verbum. Vel aperto martyrio, vel aliquibus anxietatibus

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 10:18

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 10:17Matthew 10Matthew 10:19 →