The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 10 › Matthew 10:19

Matthew 10:19

Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo, aut quid loquamini: dabitur enim vobis in illa hora, quid loquamini: + 10.19 Dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini. Voluntatem vestram pro Christo offerte; Christus vero loquetur pro se.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But when they deliver you up, take no thought how or what ye shall speak: for it shall be given you in that same hour what ye shall speak.

In Context

18et ad præsides, et ad reges ducemini propter me in testimonium illis, et gentibus. + 10.18 In testimonium. Ut inde perversi pereant, etc., usque ad testimonium ipsorum innocentiæ.

20non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis.

Read all of Matthew 10

Cross References

Exodus 4:12Perge, igitur, et ego ero in ore tuo: doceboque te quid loquaris. + 4.12 Perge igitur, etc. AUG. Allegorice. Quod dicit Dominus ad Mosen: Sed nunc vade tu, et ego aperiam os tuum et instruam te quæ locuturus es, apparet non tantum instructionem oris, sed etiam ipsam apertionem ad Dei gratiam pertinere. Non enim ait, Aperi os tuum, et ego instruam te; sed utrumque promittit, aperiam, et instruam. In psalmo autem LXXX: Dilata os tuum, et ego adimplebo illud. Ubi significat in homine voluntatem accipiendi quod Deus donat volenti, ut ad voluntatis exordium pertineat, Dilata os tuum, ad Dei autem gratiam, et implebo illud.

Jeremiah 1:7Et dixit Dominus ad me: [Noli dicere: Puer sum: quoniam ad omnia quæ mittam te ibis, et universa quæcumque mandavero tibi loqueris.

Daniel 3:16Respondentes Sidrach, Misach, et Abdenago, dixerunt regi Nabuchodonosor: Non oportet nos de hac re respondere tibi.

Matthew 6:31Nolite ergo solliciti esse, dicentes: Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur? + 6.31 Nolite ergo solliciti, etc. Plenius inculcat et revolvit, quod a principio sermonis docuit, ut absque sollicitudine vivamus. Nolite, etc. Hic videntur argui hi qui, spreto victu vel vestitu communi, lautiora sibi vel austeriora præ his cum quibus vivunt, alimenta quærunt vel indumenta. Solliciti esse. Sollicitudo suffocat verbum Dei, ne fructum referat, et facit similem gentili, id est infidelem.

Mark 13:11Et cum duxerint vos tradentes, nolite præcogitare quid loquamini: sed quod datum vobis fuerit in illa hora, id loquimini: non enim vos estis loquentes, sed Spiritus Sanctus.

Luke 21:12Sed ante hæc omnia injicient vobis manus suas, et persequentur tradentes in synagogas et custodias, trahentes ad reges et præsides propter nomen meum:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 10:19

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 10:18Matthew 10Matthew 10:20 →