Matthew 10:29
Nonne duo passeres asse veneunt? et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro. + 10.29 Super. Loquitur juxta morem Palestinæ, etc., usque ad in toto mundo dicite. Nonne duo passeres? Lucas: Nonne quinque passeres veneunt dipondio Luc. 12.? Nec multum distat, ut duo asse et quinque dipondio. Dipondio enim est ex duobus assibus. Quod autem in numeris est unus, hoc in pondere as: et quod duo, hoc dipondius. Et unus ex illis. Quomodo ergo Apostolus: Nunquid de bobus cura est Deo Luc. 9.? Sed aliud est cura, aliud scientia.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 104:27Posuit in eis verba signorum suorum, et prodigiorum in terra Cham. + 104.27 Verba signorum suorum. ID. Quibus ab eis prædicabatur, etc., usque ad verba ergo non vocum, sed signorum, vel prodigiorum per eos fecit. 1