The Bible Software
bible.softwareMattheumMattheum 10 › Mattheum 10:31

Mattheum 10:31

Nolite ergo timere: multis passeribus meliores estis vos.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Fear ye not therefore, ye are of more value than many sparrows.

In Context

30Vestri autem capilli capitis omnes numerati sunt. + 10.30 Numerati. Hoc est, scientia Dei, etc., usque ad parva otiosaque dicta eum lateant.

32Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui in cælis est. + 10.32 Qui confitebitur. Vel confitetur quis Jesum ea fide, quæ per dilectionem operatur: negat qui præceptis Dei non obedit.

Read all of Mattheum 10

Cross References

Psalms 8:5Quid est homo, quod memor es ejus? aut filius hominis, quoniam visitas eum? + 8.5 Quid est homo. Ibid. Secundo, naturam hominis olim vitiatam dicit in Christo super omnia exaltatam. Prius enim ostenderat omnipotentiam Deitatis. Per hominem, peccatores; per filium hominis, spirituales. Ibid. Homo, quilibet vilis, cujus memor Deus miserendo, Filius hominis, Christus homo: quoniam per eum tu visitas eum, cum Verbum caro factum est, in quo medicus venit ad infirmos. Aut filius. AUG. Disjunctio innuit distare inter hominem et filium hominis. Omnis filius hominis homo, sed non e converso ut Adam. Homo ergo omnis, qui portat imaginem terreni: Filius hominis, qui cœlestis, et merito novus homo, filius hominis: quia novus ex veteri quadam mutatione fit. AUG. Cur relictis altioribus hæc ima dicit? Sed oves, etc., usque ad qui semine verbi Dei hominum corda fructificare faciunt. 1

Matthew 12:11Ipse autem dixit illis: Quis erit ex vobis homo, qui habeat ovem unam, et si ceciderit hæc sabbatis in foveam, nonne tenebit et levabit eam? + 12.11 Quis erit. Competenti exemplo solvit quæstionem, ut eos ostendat sabbatum violare in opere cupiditatis, qui eum violare arguunt in opere charitatis. Arguit eos qui legem male interpretantur, qui dicunt in sabbato a bonis operibus feriandum. Sed a malis tantum feriandum est; unde dicitur: Omne opus servile non facietis in eo Levit. 23.. Id est, peccatum. Sic et in æterna requie a malis tantum feriabuntur, non a bonis.

1 Corinthians 9:9Scriptum est enim in lege Moysi: Non alligabis os bovi trituranti. Numquid de bobus cura est Deo? + 9.9 Nunquid de bobus. Curæ quidem sunt; verum non ita, ut de iis legem instituat.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mattheum 10:31

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mattheum 10:30Mattheum 10Mattheum 10:32 →