The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 10 › Matthew 10:32

Matthew 10:32

Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui in cælis est. + 10.32 Qui confitebitur. Vel confitetur quis Jesum ea fide, quæ per dilectionem operatur: negat qui præceptis Dei non obedit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Whosoever therefore shall confess me before men, him will I confess also before my Father which is in heaven.

In Context

31Nolite ergo timere: multis passeribus meliores estis vos.

33Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui in cælis est. + 10.33 Qui autem. Negatur a Filio apud Patrem, cui non manifestatur in divinitatis potentia Filius et Pater. Confitetur a Filio apud Patrem, qui per Filium habet accessum ad Patrem.

Read all of Matthew 10

Cross References

Luke 12:8Dico autem vobis: Omnis quicumque confessus fuerit me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur illum coram angelis Dei: + 12.8 Omnis quicunque. Ne quis tempore persecutionis sufficere sibi putaret fidem cordis, dicit: Omnis quicunque confessus fuerit. Confitetur quis Jesum ea charitate quæ per dilectionem operatur, negat qui præceptis non obedit. Filius hominis. Confitetur Filius apud Patrem illum, qui per Filium habet accessum ad Patrem. Negatur a Filio apud Patrem, cui non manifestatur in divinitatis potentia Filius et Pater. Et ne putetur una conditio omnium et eorum qui studio et eorum qui infirmitate vel ignorantia negant, subdit: Et omnis qui dicit verbum in Filio hominis remittetur.

Romans 10:9Quia si confitearis in ore tuo Dominum Jesum, et in corde tuo credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris. + 10.9 Quia si confitearis. AUG. Ecce lans fidei et merces. Laus fidei est, si credideris, quia Dominus est Jesus, etc., usque ad qui eam in resurrectione sibi congrua, hoc est in justificatione præcedit.

2 Timothy 1:8Noli itaque erubescere testimonium Domini nostri, neque me vinctum ejus: sed collabora Evangelio secundum virtutem Dei: + 1.8 Noli itaque. Constantiam habendam docet nec erubescendum esse in professione: non est enim ut erubescatur in ea: quia sicut homo visus est Christus, gestis tamen apparuit Deus etsi crucifixus est, resurrexit tamen a mortuis, et multis videntibus suscipiente eum nube, in cœlum ascendit. Ubi ergo putatur infirmitas, ibi apparet potentia.

Revelation 2:13Scio ubi habitas, ubi sedes est Satanæ: et tenes nomen meum, et non negasti fidem meam. Et in diebus illis Antipas testis meus fidelis, qui occisus est apud vos ubi Satanas habitat. + 2.13 Non negasti fidem meam. Tribulatio justis illuminatio est, contumacibus correptio, obstinatis excæcatio.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 10:32

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 10:31Matthew 10Matthew 10:33 →