Matthew 11:8
Sed quid existis videre? hominem mollibus vestitum? Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt. + 11.8 Ecce qui mollibus, etc. Qui ponunt pulvinaria sub cubito, qui vitam peccantium palpant, non pungunt. Rigida vita et prædicatio debet declinare mollium palatia, quæ frequentant mollibus indutis adulantes. CLEM. ALEX. Beatus Joannes, despectis quoque ovium pilis, qui delicias redoleant, pilos camelorum, etc., usque ad ab omni inani studio, vanaque boni specie, sordidoque ac illiberali decore, se removit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Kings 1:8At illi dixerunt: Vir pilosus, et zona pellicea accinctus renibus. Qui ait: Elias Thesbites est.
Zechariah 13:4Et erit: in die illa confundentur prophetæ, unusquisque ex visione sua cum prophetaverit: nec operientur pallio saccino, ut mentiantur:
1 Corinthians 4:11Usque in hanc horam et esurimus, et sitimus, et nudi sumus, et colaphis cædimur, et instabiles sumus,
Revelation 11:3et dabo duobus testibus meis, et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta, amicti saccis. + 11.3 Et dabo duobus. Quasi dicat: Cum minor est tribulatio, non debetis cessare, quia tempore quo gravior fuerit, faciam illos prædicare. Duobus testibus. De Elia et Enoch agitur, per quos prædicatores alii intelliguntur. Diebus mille. Nota quod hi dies non perficiunt tres annos et dimidium, sicut et Christus non complevit dimidium annum prædicationis suæ supra triennium.