Zechariah 13:4
Et erit: in die illa confundentur prophetæ, unusquisque ex visione sua cum prophetaverit: nec operientur pallio saccino, ut mentiantur:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
5sed dicet: Non sum propheta: homo agricola ego sum, quoniam Adam exemplum meum ab adolescentia mea.
Cross References
Isaiah 20:2in tempore illo locutus est Dominus in manu Isaiæ, filii Amos, dicens: Vade, et solve saccum de lumbis tuis, et calceamenta tua tolle de pedibus tuis. Et fecit sic, vadens nudus et discalceatus. + 20.2 Vade et solve. Præcipitur prophetæ ut sacco calceamentisque depositis, etc., usque ad nihil enim occultum quod non reveletur. Et fecit sic. Mira obedientia, solo cilicio induebatur vir nobilissimus, ut Hebræi tradunt. Cujus filiam Rex Manasses accepit in conjugium, non erubuit nudus incedere, nihil honestius judicans quam Domino obedire.
Jeremiah 6:15Confusi sunt, quia abominationem fecerunt: quin potius confusione non sunt confusi, et erubescere nescierunt. Quam ob rem cadent inter ruentes: in tempore visitationis suæ corruent, dicit Dominus. + 6.15 Confusi sunt. ID. Expressius hoc legendum est, etc., usque ad quin potius peccatum auxere contemptu. Nescierunt. Noluerunt; sed nimio contemptu et vitio violenti mali nec intelligere quidem potuerunt. Grandis impietas, non solum non cavere, sed nec intelligere velle peccata, et nullam habere distantiam bonorum malorumque operum.
Micah 3:7Et confundentur qui vident visiones, et confundentur divini; et operient omnes vultos suos, quia non est responsum Dei.
Matthew 11:8Sed quid existis videre? hominem mollibus vestitum? Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt. + 11.8 Ecce qui mollibus, etc. Qui ponunt pulvinaria sub cubito, qui vitam peccantium palpant, non pungunt. Rigida vita et prædicatio debet declinare mollium palatia, quæ frequentant mollibus indutis adulantes. CLEM. ALEX. Beatus Joannes, despectis quoque ovium pilis, qui delicias redoleant, pilos camelorum, etc., usque ad ab omni inani studio, vanaque boni specie, sordidoque ac illiberali decore, se removit.
Revelation 11:3et dabo duobus testibus meis, et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta, amicti saccis. + 11.3 Et dabo duobus. Quasi dicat: Cum minor est tribulatio, non debetis cessare, quia tempore quo gravior fuerit, faciam illos prædicare. Duobus testibus. De Elia et Enoch agitur, per quos prædicatores alii intelliguntur. Diebus mille. Nota quod hi dies non perficiunt tres annos et dimidium, sicut et Christus non complevit dimidium annum prædicationis suæ supra triennium.