The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 12 › Matthew 12:1

Matthew 12:1

In illo tempore abiit Jesus per sata sabbato: discipuli autem ejus esurientes cœperunt vellere spicas, et manducare. + 12.1 In illo tempore. Narrata prædicatione et miraculis unius anni ante quæstionem Joannis factis, transit ad illa quæ facta sunt alio anno, scilicet, post mortem Joannis, quando jam in omnibus Christo contradicitur. Esurientes, etc. Quia, ut alius ait evangelista, nec locum vescendi habebant pro turbis: propter nimiam importunitatem eorum. Alii Evangelistæ addunt: manibus confricasse Luc. 6.. Unde et Petro dicitur: Macta et manduca Act. 10..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

At that time Jesus went on the sabbath day through the corn; and his disciples were an hungred, and began to pluck the ears of corn, and to eat.

In Context

2Pharisæi autem videntes, dixerunt ei: Ecce discipuli tui faciunt quod non licet facere sabbatis. + 12.2 Non licet. Secundum præceptum legis. Sed quia alia scriptura dicit: Misericordiam malo quam sacrificium Ose. 6., melius fuit hominem de famis periculo liberare, quam sacrificium Deo offerre, quia hostia placens est salus hominum. De vastatione frugum non arguunt, quia licet per legem inde edere.

Read all of Matthew 12

Cross References

Mark 2:23Et factum est iterum Dominus sabbatis ambularet per sata, et discipuli ejus cœperunt progredi, et vellere spicas. + 2.23 Cum sabbatis. BEDA. Nota primo apostolos litteram sabbati æstruere contra Ebionitas, qui, cum alios discipulos recipiant, Paulum quasi transgressorem legis repudiant. Et vellere spicas. Esuriunt ut homines, præ turba manducandi spatium non habentes. Sed exemplum austerioris vitæ præbent, non præparatas epulas, sed simplices quærunt. BEDA. Discipuli per sata transeunt, cum prælati subditos pia sollicitudine circumspiciunt, et qualiter quemque ad fidem trahant, sedule, etc., usque ad hoc Dominus sabbati probat, stulti defensores sabbati improbant, qui solam litteræ superficiem diligunt, mentis refectionem nesciunt, requiem animarum non norunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 12:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
Matthew 12Matthew 12:2 →