Matthew 12:2
Pharisæi autem videntes, dixerunt ei: Ecce discipuli tui faciunt quod non licet facere sabbatis. + 12.2 Non licet. Secundum præceptum legis. Sed quia alia scriptura dicit: Misericordiam malo quam sacrificium Ose. 6., melius fuit hominem de famis periculo liberare, quam sacrificium Deo offerre, quia hostia placens est salus hominum. De vastatione frugum non arguunt, quia licet per legem inde edere.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 20:9Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua.
Exodus 31:15Sex diebus facietis opus: in die septimo sabbatum est, requies sancta Domino; omnis qui fecerit opus in hac die, morietur.
Numbers 15:32Factum est autem, cum essent filii Israël in solitudine, et invenissent hominem colligentem ligna in die sabbati,
Matthew 12:10Et ecce homo manum habens aridam, et interrogabant eum, dicentes: Si licet sabbatis curare? ut accusarent eum. + 12.10 Et ecce homo. Iste homo dicitur cæmentarius fuisse, quia manus cui spiritualis ædificii cura commissa fuit, arida erat usque ad tempus Christi. Ecce homo manum, etc. Significat humanum genus in fœcunditate boni operis arefactum pro manu ad pomum extensa, quam sanavit manus innocens in cruce extensa. Bene manus in Synagoga erat arida, quia ubi majus donum scientiæ, ibi transgressor majori subjacet culpæ. Interrogabant. Quia discipulos de violatione sabbati probabili exemplo excusaverat, ipsum volunt calumniari, ut si non curet, crudelitatis, vel imbecillitatis: vel si curet, transgressionis arguant. Sabbatis, etc. Præcipue sabbatis docet et operatur Jesus, non solum propter speciale sabbatum, sed et propter celebriorem populi conventum, quærens salutem omnium.
Luke 6:6Factum est autem in alio sabbato, ut intraret in synagogam, et doceret. Et erat ibi homo, et manus ejus dextra erat arida. + 6.6 Homo. BEDA. Mystice homo iste humanum genus significat in fecunditate boni operis arefactum, per manum in primo parente ad lignum extensam, quam sanat manus innocens in cruce extensa. Et bene manus in Synagoga erat arida, quia ubi majus donum scientiæ, ibi majori transgressor subjacet culpæ.
Luke 14:3Et respondens Jesus dixit ad legisperitos et pharisæos, dicens: Si licet sabbato curare? + 14.3 Si licet, etc. Sabbatis præcipue docet et operatur Jesus, non solum propter spirituale sabbatum, sed et propter populi celebriorem conventum, quærens salutem omnium.