Matthew 12:36
Dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii. + 12.36 Verbum otiosum. Si de otioso verbo reddet homo rationem in die judicii, quanto magis vos qui opera sancti Spiritus dicitis esse Beelzebub. GREG. Otiosum verbum est, quod aut utilitate rectitudinis, aut ratione justæ necessitatis caret, quod scilicet, etc., usque ad hic non otiosi verbi sed criminosi tenebitur reus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Ecclesiastes 12:14et cuncta quæ fiunt adducet Deus in judicium pro omni errato, sive bonum, sive malum illud sit.]
Ephesians 6:4Et vos patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros: sed educate illos in disciplina et correptione Domini.
Revelation 20:12Et vidi mortuos, magnos et pusillos, stantes in conspectu throni, et libri aperti sunt: et alius liber apertus est, qui est vitæ: et judicati sunt mortui ex his, quæ scripta erant in libris, secundum opera ipsorum: + 20.12 Et libri aperti sunt. Libri, id est, divina præcepta quæ qui dimiserunt, scient se pro merito puniri; vel libri sunt conscientiæ singulorum, quæ apertæ omnibus erunt. Alius liber. Id est, Christus, qui tunc omnibus apparebit potens et suis dabit vitam. Vel, liber est præscientia Dei, quia tunc aperte scient mali se non prædestinatos ad vitam quam in mundo existentes sibi promittebant. Ex his quæ scripta erant. Per comparationem sanctorum impii damnabuntur: legent enim ipsi impii in ipsis sanctis quæ agere noluerunt.