The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 12 › Matthew 12:35

Matthew 12:35

Bonus homo de bono thesauro profert bona: et malus homo de malo thesauro profert mala. + 12.35 Bonus homo. Thesaurus cordis intentio est, ex qua Deus judicat opera, ut et aliquando minora majorem, majora minorem habeant mercedem. Hoc in loco, vel Judæos ostendit de quali thesauro proferant blasphemiam. Vel cum superioribus hæret, quod sicut bonus homo non potest proferre mala, vel malus bona, sic nec Christus mala, nec diabolus bona opera potest facere.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

A good man out of the good treasure of the heart bringeth forth good things: and an evil man out of the evil treasure bringeth forth evil things.

In Context

34Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? ex abundantia enim cordis os loquitur. + 12.34 Progenies viperarum, etc. Ostendit eos malam arborem: et fructus afferre blasphemiæ. Ex abundantia. Homo sæpe fallitur, qui pensat cor ex ore, et opere. Sed Deus opus et verba ex corde quod novit judicat. Illi ergo ex abundantia cordis os loquitur qui scit ex qua intentione exit.

36Dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii. + 12.36 Verbum otiosum. Si de otioso verbo reddet homo rationem in die judicii, quanto magis vos qui opera sancti Spiritus dicitis esse Beelzebub. GREG. Otiosum verbum est, quod aut utilitate rectitudinis, aut ratione justæ necessitatis caret, quod scilicet, etc., usque ad hic non otiosi verbi sed criminosi tenebitur reus.

Read all of Matthew 12

Cross References

Proverbs 12:6Verba impiorum insidiantur sanguini; os justorum liberabit eos.

Proverbs 15:4Lingua placabilis lignum vitæ; quæ autem immoderata est conteret spiritum.

Proverbs 15:28Mens justi meditatur obedientiam; os impiorum redundat malis.

Proverbs 25:11Mala aurea in lectis argenteis, qui loquitur verbum in tempore suo. + 25.11 Mala aurea. Sacra eloquia, etc., usque ad remoto litteræ velamine pandit.

Matthew 13:52Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno cælorum, similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera. + 13.52 Ideo omnis Scriba doctus, etc. Quia intelligitis mysteria quæ vobis revelo: ideo faciam vos prædicatores, et eritis mihi similes qui de thesauro scientiæ meæ, nova et vetera profero, ut vos similiter faciatis. Apostoli sunt scribæ et notarii Christi, verba ejus signantes in tabulis cordis, et pollent opibus patrisfamilias, ejicientes de thesauro doctrinarum suarum nova et vetera, quia quidquid in Evangelio prædicatur, legis et prophetarum vocibus comprobant.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 12:35

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 12:34Matthew 12Matthew 12:36 →