Mattheum 12:5
aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant, et sine crimine sunt? + 12.5 Quia sabbatis sacerdotes. Hic sine necessitate ostendit sabbatum violari ab ipsis qui calumniantur. Unum exemplum datum est regiæ potestatis de David: aliud sacerdotalis, de his qui per ministerium templi sabbatum violant, ut multo minus ad ipsum pertineat crimen spicarum sabbato vulsarum, qui verus rex et sacerdos est et dominus sabbati.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Nehemiah 13:17Et objurgavi optimates Juda, et dixi eis: Quæ est hæc res mala quam vos facitis, et profanatis diem sabbati?
John 7:22propterea Moyses dedit vobis circumcisionem (non quia ex Moyse est, sed ex patribus), et in sabbato circumciditis hominem. + 7.22 Circumcisionem. ALC. Propter tres causas data fuit circumcisio. Primo, etc., usque ad et cor a cupiditatibus spoliatur.