bible.software › Matthew › Matthew 13 › Matthew 13:4
Matthew 13:4
Et dum seminat, quædam ceciderunt secus viam, et venerunt volucres cæli, et comederunt ea. + 13.4 Secus viam. Via est, mens malarum cogitationum sedulo meatu trita et arefacta. Ubi dupliciter perit semen, quia et transitu cogitationum conculcatur, ut Lucas ait, et a volucribus rapitur. Dæmones dicuntur volucres, seu quia cœlestis spiritualisque naturæ, seu quia per æra volitant. Et venerunt. Secundum Lucam ab hominibus conculcatum est, quia prava persuasione impiorum sublatum est. Et comederunt. Quia a mentibus hominum illud surripuerunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And when he sowed, some seeds fell by the way side, and the fowls came and devoured them up:
In Context
3et locutus est eis multa in parabolis, dicens: Ecce exiit qui seminat, seminare. + 13.3 Locutus est multa. Quia turba non unius est sententiæ sed diversarum voluntatum, loquitur eis multis parabolis, ut juxta varias voluptates, diversas recipiant disciplinas. Qui seminat. Ipse Christus, qui verbum veritatis quod apud Patrem vidit, hominibus per se vel per suos seminavit. Qui discipulis sacramenta loquebatur, exiit seminare Dei verbum in turbas.
5Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam: et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terræ: + 13.5 In petrosa. Petrosa cito quærunt germinare, sed non figitur radix, quia non est alta terra, id est, quia parum inest desiderii salutaris. In hac expositione Domini discimus, quia res non semper in eadem significatione ponuntur. Nam petra hic pro duritia, terra pro lenitate mentis, sol pro fervore persecutionis. Cum sol alibi in bono: Fulgebunt justi sicut sol Matth. 13., et petra in fundamento, pro fortitudine fidei, et terra pro terrenis cogitationibus. Altitudinem terræ. Altitudo terræ est probitas animi disciplinis cœlestibus eruditi, et in tentationibus probati.
Read all of Matthew 13
This Verse In Other Editions
Study Matthew 13:4