The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 13 › Matthew 13:3

Matthew 13:3

et locutus est eis multa in parabolis, dicens: Ecce exiit qui seminat, seminare. + 13.3 Locutus est multa. Quia turba non unius est sententiæ sed diversarum voluntatum, loquitur eis multis parabolis, ut juxta varias voluptates, diversas recipiant disciplinas. Qui seminat. Ipse Christus, qui verbum veritatis quod apud Patrem vidit, hominibus per se vel per suos seminavit. Qui discipulis sacramenta loquebatur, exiit seminare Dei verbum in turbas.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he spake many things unto them in parables, saying, Behold, a sower went forth to sow;

In Context

2Et congregatæ sunt ad eum turbæ multæ, ita ut naviculam ascendens sederet: et omnis turba stabat in littore, + 13.2 Turba stabat. Hi sunt qui nuper audire venerunt, qui et a fluctibus maris secreti sunt, necdum cœlestibus mysteriis quæ desiderant imbuti cum Christo ascendunt.

4Et dum seminat, quædam ceciderunt secus viam, et venerunt volucres cæli, et comederunt ea. + 13.4 Secus viam. Via est, mens malarum cogitationum sedulo meatu trita et arefacta. Ubi dupliciter perit semen, quia et transitu cogitationum conculcatur, ut Lucas ait, et a volucribus rapitur. Dæmones dicuntur volucres, seu quia cœlestis spiritualisque naturæ, seu quia per æra volitant. Et venerunt. Secundum Lucam ab hominibus conculcatum est, quia prava persuasione impiorum sublatum est. Et comederunt. Quia a mentibus hominum illud surripuerunt.

Read all of Matthew 13

Cross References

2 Samuel 12:1Misit ergo Dominus Nathan ad David: qui cum venisset ad eum, dixit ei: Duo viri erant in civitate una, unus dives, et alter pauper.

Psalms 78:2Posuerunt morticina servorum tuorum escas volatilibus cæli; carnes sanctorum tuorum bestiis terræ. + 78.2 Morticina. CASS. Cadavera, quasi non modo in viventes sæviunt. Sepelire pietatis est, abjicere crudelitatis. Effuderunt. ID. Exaggerat, ut judicem moveat. 1

Ezekiel 17:2Fili hominis, propone ænigma, et narra parabolam ad domum Israël,

Ezekiel 24:3Et dices per proverbium ad domum irritatricem parabolam, et loqueris ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Pone ollam; pone, inquam, et mitte in eam aquam.

Habakkuk 2:6Numquid non omnes isti super eum parabolam sument, et loquelam ænigmatum ejus, et dicetur: Væ ei qui multiplicat non sua? usquequo et aggravat contra se densum lutum?

Matthew 13:34Hæc omnia locutus est Jesus in parabolis ad turbas: et sine parabolis non loquebatur eis: + 13.34 In parabolis ad turbas. Quia quidquid ibi dicitur de exercitu Isræl, et omnia signa occulta sunt sacramenta.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 13:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 13:2Matthew 13Matthew 13:4 →