Matthew 14:28
Respondens autem Petrus, dixit: Domine, si tu es, jube me ad te venire super aquas. + 14.28 Domine, si tu es. Si tu es ille liberator, jube me venire ad tuam imitationem superando pressuras.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And Peter answered him and said, Lord, if it be thou, bid me come unto thee on the water.
In Context
Cross References
Matthew 26:33Respondens autem Petrus, ait illi: Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor. + 26.33 Etsi omnes. Non est mendacium nec temeritas, sed fides et ardens dilectio, intantum ut imbecillitatem suam et fidem verborum Dei non contueretur.
Luke 22:31Ait autem Dominus: Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum: + 22.31 Ait autem Dominus. Ne glorientur duodecim quod soli de tot millibus cum Domino in tentationibus permansisse dicerentur, admonet eos eadem procella potuisse conteri, nisi divina gratia fuissent protecti. Cum vero Satanas expetit tentare, et velut qui triticum purgat ventilando concutere, docetur nullus a diabolo, nisi Deo permittente tentari. Ecce Satanas, etc. Satanas bonos ad cribrandum petit, cum ad eorum afflictionem æstibus anhelat malitiæ. Quo enim invidens eorum tentationem appetit, eo illorum quasi probationem deprecans petit.
John 6:68Dixit ergo Jesus ad duodecim: Numquid et vos vultis abire?
Romans 12:3Dico enim per gratiam quæ data est mihi, omnibus qui sunt inter vos, non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem: et unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei. + 12.3 Dico enim. Hoc est sacrificium Christianorum, ut multi unum corpus sint in Christo. Hoc enim in Sacramento altaris fidelibus voto demonstratur Ecclesiæ, quæ in ea re quam offert, significatur. Sicut enim panis ex multis granis conficitur, ita ex multis fidelium membris sancta constat Ecclesia, qui Creatoris sui participatione congaudent; cujus munere sancti sunt et unum, quod et in sequenti ostenditur, ubi ait: Multi unum corpus sumus in Christo I Cor. 10.. Quod non potest fieri, nisi sapiant ad sobrietatem, quod hic præcipitur. Sapere ad sobrietatem. Id est, quod, justitiæ terminos non egrediatur quod nobis solum utile sit, et nulli obsit. Mensuram fidei. Secundum fidem quam mensurate partitur Deus, hæc est fides per charitatem operans sine qua nulla cujusquam existimanda sunt opera. Christo non ad mensuram datus est spiritus, sed cæteris omnibus datur et datus additur; unde Joannes de Christo ait: Non enim ad mensuram dat Deus Spiritum, cæteris dividitur, non quidem Spiritus, sed dona ejus.